PL 194, col. 1538

Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne · Notitia et fragmenta (Regilindis Hohenburgensis; Herradis Hohenburgensis), J. P

divinae est; sed ex vitio ipsorum, ejus adjutorium
non quaerentium quamvis ne ipsum quidem,
sine ipso quaerere utiliter valeamus, ut totum bonum
nostrum potius gratiae ipsius, quam meritis
nostris imputetur: et ei soli sit gloria, cujus et gratia
est, etc

ita in litteris Latinis ac pietate Christiana
eas instituit, ut omni viciniae admirationi essent.
Exstant vero ejus Rilindis abbatissae et reformatricis
Altitonensis poemata quaedam quae huic loco
ex Casp. Bruschio inserenda censui.
Dominae Rilindis ad sorores Hohenburgenses in persona
Christi tetrastichon hexametrum, et eruditissimum.
Vos, quos includit, frangit, gravat, attrahit, urit
Hic carcer moestus, labor, exsilium, dolor, aestus.
Me lucem, requiem, patriam, medicamen, et umbram
Quaerite, sperate, scitote, tenete, vocate.
Ejusdem Rilindis pentastichon carmen, per monosyllaba
ingeniose lusum ad congregationem sororum
Altitonensium.
O pie grex, cui coelica lex, est nulla doli fex.
Ipse Sion mons, ad patriam pons, atque boni fons,
Qui via, qui lux, hic tibi sit dux, alma tegat crux,
Qui placidus ros, qui stabilis dos, virgineus flos
Ille regat te, commiserans me, semper ubique.
NOTITIA II.
« Haec insignis et doctissima abbatissa quandiu
praefuerit Hohenburgensi monasterio, quando item
rebus humanis exempta sit, aut quo genere nata
fuerit, non invenio, inquit Bruschius; certe secunda
fundatrix hujus loci dici meruit. »
Non haec tantum, sed alia complura de laudatissima

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.