PL 194, col. 1695

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

elementis volventibus. Generatio etiam advenit,
et generatio praeterit, terra vero stat. Sequitur.
Beati, qui lugent. Poterant ista sufficere, fratres,
ad corrigendos erroneos, nisi diabolica malignitas
latius pateret, et cancrinum malum altius propiusque
medullis irrepsisset. Latet adhuc Cerberus, et
tertium caput concutit, prudentiam videlicet carnis,
quae inimica est Deo, quae sibi soli sapit, cujus
gloria in confusione, cujus domicilium ventus;
quam qui inhabitat, Deo placere non potest. Quo
mihi, inquit, coelum et terra? quo divitiae in malum
dominorum suorum congregatae? quo potentiae
timidae semper et timendae? Foris sunt omnia haec;
ego mei sollicita sum. Anima, habes multa bona,
epulare et bibe [(Luc. XII)]
. Quid amplius homini ex

omni labore suo sub sole? [(Eccli. I.)] Manducemus
et bibamus, cras enim moriemur [(I Cor. XV, 32)]
.
Stulte, thesaurizas, et ignoras cui dives habet
nummos, sed non habet vitam. Vive, dum vivis.
Cur teipsum ante tempus perdis? Lethargum pateris,
oblitus es tui. Incipe teipsum agnoscere, teipsum
diligere, teipsum possidere, tibi propitius
fore, et beatus eris. Hic est ille, fratres, novissimus
error, pejor prioribus, ille lacus miseriae, illud lutum
faecis, illud gaudium, cujus extrema occupabit
luctus; et fortassis sero, quando consolatio esse non
poterit. Ideo miserabiliter sic errantes misericorditer
revocat ad viam illa sublimis sapientia, cui placuit
per stultitiam praedicationis salvos facere sibi

credentes, dicens:
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Ac
si diceret: Ad gaudium via est luctus, ad consolationem
desolatio, ad inveniendam animam perditio,
ad possidendam abjectio, ad amandam odium, ad
servandam contemptus. Si vis teipsum cognoscere,
te possidere, intra ad teipsum, nec te quaesieris extra.
Aliud tu, aliud tui, aliud circa te. Circa te mundus,
tui corpus, tu ad imaginem et similitudinem Dei
factus intus. Redi igitur, praevaricator ad cor. Foris
pecus es, ad imaginem mundi: unde et minor mundus
dicitur homo; intus homo ad imaginem Dei,
unde potes deificari. Itaque in semetipsum homo
reversus, sicut junior ille prodigus filius, ubi se invenit,
nisi in regione longinqua, in regione dissimilitudinis,

in terra aliena, ubi sedeat et fleat, dum
recordetur patris et patriae? Si porcos pascit, et
esurit, nonne lugendi materiam in se reperit? Si
multi mercenarii in domo patris sui abundant panibus,
et ipse filius exsul et pauper frustra ventri
siliquas quaerit, nonne facile oculis lacrymas invenit? [(Luc. XV.)]
O Adam, ubi es? Forte sub umbra
adhuc, ut teipsum non videas, folia fatuitatis consuis,
ut pudenda tegas: quae foris sunt circa te, et
quae tui sunt videns; aperti enim tibi sunt oculi tales.
Intus conspice, te vide; ibi sunt, quae magis
pudeant, quae exteriora pudere te faciant. Redi intus,
praevaricator, ad animam; vide et plange eam
subjectam vanitati et iniquitati: et ne possit emergere,
captivitati. Exi foras ad carnem: vide, et luge

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.