PL 194, col. 1696
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne
eam subjectam corruptioni, mortalitati, et ne possit
exsurgere, infirmitati. Et ne longum faciam, dilectissimi,
nemo intrans in semetipso, nemo seipsum
agnoscens, nemo abyssum suae miseriae, suae ignorantiae,
suae difficultatis, suarum passionum, penetrans,
suam conscientiam metiens, magis, ubi facile
lugent homines, in alicujus propinqui sui funere
afficitur ad lacrymas, compungitur ad luctum, movetur
ad planctum, quam in ipsius sui, eo maxime
propinquo, quo intimo. Cur alterius miseretur, qui
sui non miseretur? Constat ergo, fratres, foris nos
esse a nobis, retro quoque, et non ante, nostri demum
vel oblitos, vel prorsus ignaros, quoties ridemus,
jocamur, otiosis delectamur, pascimur fabulis,
et verbis moventibus risum indulgemus, comessationibus
et ebrietatibus crapulamur, caeterisque
corporis mollitiis effluimus. Unde semper sobriae
sapientiae curae fuit, ad domum luctus, potius quam
ad domum convivii invitare, hoc est in se, qui erat
extra se, hominem revocare, dicens: Beati qui lugent.
Et alibi:
Vae vobis, qui ridetis nunc [(Luc. VI)]
. Flevit, qui
flere nos monet, risisse non legitur. Sororum lacrymae
resuscitationem fratris meruerunt. Sororum
lacrymae resuscitatorem flere fecerunt [(Joan. XI)] , ut
et tu te, flendo, resuscites. Eia, fratres, seria res
agitur; virile est quod aggressi sumus. Elias eremum
ingrediens puerum dimisit [(III Reg. XIX)] .
Nihil nobiscum puerile ducamus, nihil sequatur:
maxime ad puerile aliquid nunquam revertamur. Corpus,
ait Apostolus, mortuum est propter peccatum:
sed spiritus vivit propter justitiam [(Rom. VIII)]
.
Itaque quod vivit in nobis, ploret et oret, ut quandoque
resurgat, quod jacet et fetet. Infelix ego
homo, ait quidam lugens mortuum suum, quis
me liberabit de corpore mortis hujus? [(Rom. VII.)]
Sed sequitur consolatio. Gratia Dei per Jesum Christum.
O quanta cura fuit olim Patribus sanctis et
prophetis, quibus omnia ferme in figura evenerunt,
facere et pati, mortuos suos flere, solemnes dies luctus
habere, in septem dies saepe, propter temporis
septimanam protrahere! et nos, quibus illi flebant,
petulanti splene cachinnamus, et morimur, vel etiam
olim mortui sumus et fetemus: nos negligimus et
negligimur: nemo est, qui plangat dolorem suum
antequam vadat, unde nemo revertitur: nemo, qui
moveat benignum Jesum ad lacrymas. O sorores,
quid facitis? Quid facis, activa, cur non laboras et
ploras: quid contemplativa, cur non oras, et ploras?
cur non ubique luctus ubique desolatio, et
domi intus, et in platea foris, donec fremat Jesus,
seque ipsum turbans dicat, non tam mortuo, quam
morti: Exi foras, ut mortale hoc absorbeatur a
vita. Denique, fratres, corrigamur aliquando a doctrina
sapientiae coelestis, et sive negotiosi, sive
otiosi, miseri simus, et lugeamus. Ploremus coram
Domino, qui benignus est ad ignoscendum, convertentes
nos ad ipsum in jejunio, et fletu et planctu
super nos ipsos, ut aliquando secundum multitudinem