PL 194, col. 1698

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

nequit consistere rectum. Ipsa enim est, quae
omnia aequat, reddens unicuique quod suum est.
Hanc lex naturae continet. Scriptura praecipit, Evangelium
complet, ne tantum non faciamus alteri,
quod ab altero nolumus pati; sed ut faciamus alteri,
quodcunque volumus nobis fieri. Non igitur hinc
avocandus. sed huc revocandus, et hac dirigendus,
qui beatitudinem quaerit, ne cum naturali remaneat,
ut philosophus, vel justitiam legis astruat, ut Judaeus:
sed justitiae fidei se subdat, ut Christianus:
et humilis accusator sui sequatur ad bravium supernae
vocationis in Christo Jesu. Hic enim quod
est vel esse potest justitiae, ex parte est: ibi vero,
quod perfectum est. In parte via, in perfecto beatitudinis
plenitudo. Sequere ergo de parte in partem,

tanquam de virtute in virtutem: donec apprehendas,
in quo apprehensus es. Vide, ne unquam
aufugiat justitia a manu, ab ore, a corde; nam qui
continens est justitiae, apprehendet illam, plenam,
perfectam, quietam: quam non jam cum exercitii
labore contineat, sed quae illum tanta facilitate,
quanta felicitate conservet. Ideo beati qui esuriunt
et sitiunt justitiam.
Primum, ait idem Magister, quaerite regnum Dei,
et justitiam ejus [(Matth. VI)]
. Ecce, quod quaerere
debes, o homo: ecce, quod quaerit a te Deus tuus,
ut quaeras ab eo. Nam quid manducent, bibant,
vestiant, gentes inquirunt. Scit Pater tuus coelestis
quod his omnibus indiges. In ipsum omnem sollicitudinem

tuam projice, tibi laborem retine: ipsi
cura est de te, si tibi cura justitiae non deest. Ipsam
cura, ipsam quaere super omnia, et propter ipsam
omnia; et ipsum Dei regnum propter ipsam, non
ipsam propter ipsum: ne incipias iterum mercenarius
esse, et cognoscens negotiationem, non intres
in potentias Domini, tanquam qui non sis memor
justitiae ipsius solius. Caetera adjectiva sunt, tanquam
non habentia substantiam, ideo nec quaesitu
digna. Caetera, inquit, adjicientur vobis [(ibid.)]
.
Quanti hodie, et quanto studio non quaerenda quaerunt,
quaerenda minus quaerunt, ut si quis verbo
Verbi credulus talium securus, altius justitiae intendat,
risui habeatur, ac ducatur contemptui! Sed
quid facimus de eo, quod non ait, quaerunt, sed
esuriunt justitiam,
nisi ut intelligamus id esse justitiam
animae, quod cibum et potum carni? Ipsa
viaticum in itinere, juxta quod ex parte est: ipsa
coena in patria, ubi perfecta est, ipsa lac parvulis,
ipsa esca viris. Unde illa Prophetae exsecratio: Sicut
ablactatus super matre sua, ita retribues in animam
meam [(Psal. CXXX)]
. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Tunc
plena beatitas, quando plena satietas; tunc plena
plene satiabor, qua nunc in parte ex parte fruor.
Nunc ad medicinam, tunc ad delectationem: nunc
ad disciplinam, quae in praesenti videtur habere aliquid
difficultatis et moeroris, tunc ad gloriam,
quando exercitatis per eam pacatissimum feret fructum
ipsius justitiae [(Hebr. XII)] : ut hic quasi quidam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.