PL 194, col. 1699
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne
flos justitiae sive omnis virtutis appareat, ibi
plenitudo fructus carpatur. Sic sic ab inchoatione
per profectum ad perfectum justitiae dirigendi sunt,
qui in virtute beatitudinem quaerunt: cujus inchoatio
quidem continet, nemini injuriam facere, profectus
illatam patienter ferre, perfectio omnibus
benefacere, si potest, si minus, velle. Unde sequitur:
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur. Non est tutum, etiam justo, cum justissimo
contendere: non enim respondere ei poterit
unum pro mille [(Job IX)] . Stultum est, cum decem
millibus occurrere ei qui venit contra se cum viginti [(Luc. XIV)] .
Ideo adhuc illo longe agente, operae
pretium est, legationem pacis mittere, quae dicat: Non
intres in judicium cum servo tuo, Domine [(Psal. CXLII)]
,
etiam tuo testimonio justo, quem invenisti secundum
cor tuum, quem oleo tuo sancto unxisti, quia
non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens [(ibid.)]
.
Quae est illa legatio pacis? Misericordia. Nam sola misericordia
misericordiam consequetur. Ipsa est in capite
justi corona aurea, expressa signo sanctitatis:
ipsa, per quam justus salvabitur, ubi vix salvabitur:
justitia enim sine misericordia crudelis est, non
salvabitur. Ipsa est, quae auditum malum non timebit,
nec verbum asperum; quando cadent a latere
Dei mille, et decem millia a dextris, sine misericordia
justi. Quinimo dabitur auditui ejus gaudium et
laetitia, cum dicetur: Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum [(Matth. XXV)]
. Quare? Esurivi, et
dedistis mihi manducare [(ibid.)]
, etc. Ac si diceret:
Quia misericordiam fecistis, misericordiam consequemini.
Beati itaque misericordes, quoniam ipsi
misericordiam consequentur. Intelligo hic quorumdam
gemitus, et suspiria deprehendo. Dicitis in
cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini [(Psal. IV)]
.
Vae nobis! Sola misericordia misericordiam
consequetur, dictum est, probatum est,
verum est. Quid facimus? secundum quod facimus,
fiet nobis.
Quid itaque facere possumus esurienti, sitienti,
nudo, vago, infirmo, incluso, qui omnia reliquimus,
qui nihil habemus, quibus omne opus peculiare
terribiliter interdicitur? Ubi demum illa misericordia,
quae sola laudabitur, salvabitur, recipietur?
Hic est dolor, qui renovatus est in vobis; concaluit
cor vestrum, novimus. Hic ignis exarsit in meditatione
vestra. Sed vos obmutuistis, et humiliati estis,
et propter taciturnitatis gravitatem, et silentii bonum
quod est cultus justitiae, siletis etiam a bonis.
Loquamur ergo, quibus dispensatio credita est in
lingua, non nostra, sed Domini: et notum faciamus
hujus rei finem, ut sciatis quid vobis deest.
Misericordiam et judicium cantat David Domino [(Psal. C)] ;
sed judicium post misericordiam, alioqui
flendum. Nam judicium sine misericordia illi
qui non fecit misericordiam. Misericordiae vero
duae sunt species, dare, et dimittere. Propter quod
dicitur: Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittemini