PL 194, col. 1700

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

[(Luc. VI)] .
Et haec proportionaliter. Unde
est: Dimitte nobis, sicut dimittimus [(Matth. VI)]
.
Et, Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis [(Matth. VII)]
.
Amplius. Utriusque speciei tripertita
est divisio. Est enim misericordia in utraque
magna, major, maxima: inchoans, adulta,
robusta: mensura contra mensuram. Qui in
nullo fuerit misericordiae gradu, in nullo erit
indulgentiae loco. Primus itaque misericordiae
gradus dat de suis. Sic admonet Salvator: Date
eleemosynam, et omnia munda sunt vobis [(Luc. XI)]
.
Secundus omnia sua, ut dicat: Ecce nos reliquimus
omnia, et quid erit nobis? [(Matth. X.)]
Tertius
se, ut dicere possit: Non solum impendam, sed et
impendar pro animabus vestris [(I Cor. XII)]
. Hac

majorem dilectionem nemo habet: haec retribuit
Domino, quantum potest, accipiens calicem de
manu Salvatoris, et de Domino confidens, ejus nomen
invocat. Similiter vero habes et de alia specie;
nam et de debitis remittitur, et debita dimittuntur;
et qui se totum debet, quandoque manumittitur.
Sed neque haec tantum exterius, et in
corporeis rebus fiunt; nam et injuria donatur, et
consilium datur, et oratio impenditur, et exemplum
bonum monstratur, et disciplina irrogatur,
et alia in utraque specie sexcenta: quandoque
quidem contra voluntatem, saepe ad utilitatem:
saepe enim praestantur invitis. Ubi est, rogo, quod
timuistis? Si omnia reliquistis, ipsos etiam, qui
misericordiam consequentur, judicabitis. Si quotidie

super omnem proprietatem quam reliquistis,
vosmetipsos impenditis, ut nec corporis, nec voluntatis
vobis arbitrium, vel libertatem servetis, dicentes:
Abba Pater, non quod ego volo, sed quod
tu vis: sedebitis super sedes duodecim, comparatione
et auctoritate judicantes duodecim tribus
Israel.
Igitur beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur. Ipsa quippe totius activae disciplinae
summa merito montis hujus vertex locatur;
non enim est, quo pedes ultra gradiaris. Quod
si delectat mutare fortitudinem, ut in contemplationem
voles, assume pennas ut aquilae: quod si
tibi nimis est, dicito: Quis dabit mihi pennas sicut
columbae, et volabo et requiescam? (Psal. LIV,

7.) Quid enim amplius homo inter homines in hac
vita mortali, seu morte vitali, vel ad se, vel ad alterum
potest, quam ut per voluntarium mammonae
iniquitatis contemptum in se modicus sit et solidus,
per mansuetudinem aliis placidus et serenus, per
compunctionem cicumspectus ac devotus, per justitiam
foris et in seipso totus teres atque rotundus,
per misericordiam pluribus beneficus, omnibus benevolus:
per amorem paupertatis mundum ridentem
respuat, per mansuetudinem iratum contemnat,
per compunctionis munus se recipiat, sectando
justitiam Deo se subdat, per misericordiam proximum
colligat: paupertatis amore modicis contentus,
modestiae tenore nulli infestus, compunctionis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.