PL 194, col. 1702
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne
sic et animae in mundo sui corporis peregrinanti
quinque sunt ad sapientiam progressus: sensus,
imaginatio, ratio, intellectus intelligentia. Sensu
corpora percipit, imaginatione corporum similitudines,
ratione corporum dimensiones, et similia,
primum videlicet incorporeum: quod tamen ad
subsistendum eget corpore, ac per hoc loco, et tempore.
Intellectu super omne quod corpus est, vel
corporis creatum spiritum, qui ad subsistendum
non eget corpore, ac per hoc nec loco, sed sine
tempore nequaquam possit, cum natura mutabilis
sit. Intelligentia, quae utcunque, et quantum naturae
creatae, super quam solus est Creator,
fas est, immediate cernit ipsum solum summe
et pure incorporeum, quod nec corpore, ut sit,
nec loco, ut alicubi, nec tempore, ut aliquando,
eget.
Mundandum est itaque cor, et ab omni terra et
aqua longe recedendum ut in serenitatem rationis
evadat. Propter primum incorporeum discernendum
in intellectus soliditatem surgat, ob secundum
incorporeitatis genus intuendum in intelligentiae
igneum candorem ascendat, tanquam in montem
Thabor, excelsum valde, ut tertium et invisibile
videat incorporeum: sicque transfiguratum,
sic glorificatum Jesum oculis cernat, vestimenta
propter gloriam carnis, qualia non potest fullo facere
super terram [(Marc. IX)] : faciem vero ob incomprehensibilitatis,
incorporeitatis, invisibilitatis
simplicem formam, in qua Patri manet aequalis,
non sustineat, imo in faciem suam ratio, intellectus
et intelligentia cadant: Petrus, Jacobus, et
Joannes Patrem audiant, non tamen videant; quod
vero viderint vel audierint, descendentes nemini
dicant. Multa enim, dilectissimi fratres, mira, suavia,
jucunda, luce plenissima, vident, gustant,
sentiunt, in oratione et contemplatione sua raptim,
et quasi in excessu mentis, quae sibi redditi nullatenus
dicere possunt, imo et vix meminisse, viri
spirituales, et qui per consuetudinem exercitatos
habent sensus. Ecce a quibus, quatenus, ad quid
mundandum est cor, ut quod sine omni corpore
subsistens, sine qualitate decorum, sine tumore
magnum, sine loco ubique, sine tempore semper,
intueri possit: alioqui Deum omnino videre non
poterit. Et ideo: Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt; hic per speculum et in aenigmate,
ibi, ut est. Haec est illa formosa, et perspicax oculis,
quam elegit ac concupivit sibi profugus ille, et
exsul, pro qua servivit septem annis aestu ac gelu
ustus, totumque tempus ei breve fuit, et leve, ob
spem in qua exsultabat [(Gen. XXIX)] . Haec est, quae
ob simplicitatem interpretatur ovis, vel visum principium.
Mihi obtingat, fratres, obsecro rei cujusque
a statu, in quo cernitur, proprietatem, et differentias,
naturam ac formam, causam, et essentiam
meram investigare, donec ejus videam principium
efficiens, formale, finale: id est unde sit,
et quomodo, unde, et quare. Omnia enim in se naturam