PL 194, col. 1703
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne
habent, formam, usum; numerum, mensuram
et pondus. Sed unde haec, et quod horum principium,
quaero, nec facile invenio . ob hoc libenter
servio, et omnia fero. At propter patriae morem
supponitur mihi lippa et laboriosa, quam non quaerebam. Non est,
inquit Laban, consuetudinis apud
nos, ut junior nubat prior, aut marito tradatur [(Gen.
XXIX)]
. Haec est affectio animae, sive concupiscibilitas,
de qua jam tot et tanta praefati sumus: quae
rationali sensui primum ducenda est, componenda,
ordinanda, domi semper dimittenda, ut in fervore
diei securus ipse occurrat angelis tribus, ut Abraham,
Sara domi relicta [(Gen. XVIII)] . Non enim, ut
apertius loquamur, plene perfecteque spiritualis
esse poterit, neque ad contemplationis otium idoneus
accingi, aut tabernaculum securus egredi, qui
non illud prius evacuatum vitiis, id est omni amore
perverso et inordinato, moribus bonis ornatum et
compositum, virtutibus praeditum et munitum reliquerit,
ne si redierit spiritus adulter et immundus,
insidians legitimo thoro, et invenerit domum
scopis mundatam, et ornatam, sed virtutibus vacuam:
irrumpat, vel irrepat, domum occupet,
septem aliis satellitibus nequioribus se muniat, affectionem
ipsam dominam domus corrumpat, et
sint novissima spiritualis istius pejora prioribus,
utpote qui spiritu coeperit, et carne consummetur,
vel potius consumatur.
Itaque ut paucis absolvamus, discrete, sobrie,
fortiter, et juste instituenda est affectio, ut sit in
ea habitus animi bene instituentis, qui virtus dicitur,
et in charitatem formetur, ordineturque, sicut
legitur: Ordinavit in me charitatem [(Cant. II)]
, sitque
prius, qui spiritualis esse desiderat, affectione
quam ratione, et conversatione quam meditatione.
Pedibus nitatur ut surgat in volatum; et quia semper
volare non poterit, pedibus se recipiat, ne praeceps
ruat: hoc est ruat affectio, quae domus et
universae supellectilis, totiusque curam familiae gerit.
Circa omnia sollicita est et turbatur, cunctis operibus,
et membrorum motibus nomen officiumque
imponit: si bona et ordinata, bonum et ordinatum,
sin autem mala malum, perversa perversum, corrupta
corruptum. Subdatur itaque sicut operatio
voluntati, sic voluntas vel affectio rationi; ratio
autem sapientiae et verbo Dei. Ut sit vir sapiens,
et revelata facie contempletur tanquam ipsius
imago Deum: et non habeat velamen super caput,
cum immediate soli subsit Deo. Mulier vero prudens,
et non litigiosa, caput suum velet, viro subdita,
cujus imago est: ut sit pax suae domui, et
benedici mereatur, et multiplicetur nimis, et jumenta
etiam ejus non minorentur. Sint filii et filiae,
meditationum spiritualium fructus: familia virtutum
multa nimis, oves quoque fetosae suavium et
simplicium morum, jumenta et boves corporalium
exercitationum, et omnis domus a sapientibus et
prudentibus ordinetur, ditetur et fecundetur: ad
postremum vero servetur sicut scriptum est: Ut