PL 194, col. 1711

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

ab alieno, et alienum a suo, tanquam pretiosum a
vili, separare. Si separaveris, ait Propheta, pretiosum
a vili, quasi os meum eris [(Jer. XV)]
. Os igitur
Patris, Christus ejus.
Itaque audiamus, quatenus ad id munitus, paratusque
advenerit. Egredietur, inquit Isaias, virga
de radice Jesse; nam de fronde non posset, et flos
de radice ejus ascendet [(Isai. II)]
. Jam sperare incipio;
nam flos spes fructus intelligitur. Et requiescet
super eum spiritus Domini. O quam bonus fructus!
Merito in Nazareth concipitur, et in Bethlehem
nascitur spiritus sapientiae, et intellectus, etc. O
anima virtutum fecunda, gratiarum plena! Septem
propter septem: et septem contra septem. Septem
gratiae in Christo, septem concupiscentiae in Adam,

Septem plagae, septem medicinae: ubique unum
contra unum. In Adam hinc natura, hinc culpa:
simul tamen natura et culpa. Sicut enim in uno
fonte, diversis tamen venis, si simul scaturirent
vinum et aqua, non posset hauriri, nisi vinum aquatum,
et aqua vinata: sic, o filii Adam, vinum nostrum
mistum est aqua, ut simul oriatur et culpa
naturalis, et natura culpabilis: ut non prius sitis
boni a bono, per naturam, quam mali a malo, per
culpam: simulque gignatur, sicut de homine homo,
ita de peccatore peccator: nec sine culpa mala ulla
in nobis natura bona sit: nec culpa mala nisi in
natura bona esse possit. Itaque tria in nobis, fratres,
considerate; vel vos in tribus attendite: concupiscentia

carnali, sensu animali, mente rationali.
Haec sunt in uno cujusque paradiso, vir, mulier,
serpens. Concupiscentia prurit, delectatur animalitas,
consentit voluntas rationalis; et peccatum
perficitur, et a semetipso peccator foras ejicitur.
Hoc, fratres, adhuc hodie agitur ab homine in homine,
cum peccat. Tentatur enim a concupiscentia
sua aliqua illarum septem; delectatur sensus
animalis, et concipitur peccatum: consentit voluntas
rationalis, et parturitur: peccatum autem cum
consummatum fuerit, id est per plenum voluntatis
consensum natum, occidit utrumque parentem, et
sic operatur mortem. Quacunque enim die vetitum
comederint, morte morientur. Tentatur, ait apostolus [(Jac. I)] ,
unusquisque a concupiscentia sua abstractus,

et illectus; concupiscentia cum conceperit,
per delectationem videlicet, parit peccatum. Peccatum
autem cum consummatum fuerit per consensum, parit mortem
consentienti, et delectanti, viro scilicet
ac mulieri. Haec est illa generatio prava atque
perversa, tota de radice amaritudinis sursum germinans,
de vipereo venenatoque semine tota, et jugiter
scatens: sine quo nec concipitur, nec nascitur,
nec vivit, nec moritur filius Adam. Unde et
in sorde concipitur, in dolore nascitur, in labore
vivit, nec sine periculo moritur. Hinc ergo necessaria
erat medicina; male habens hic opus habebat
medico.
Veniat itaque Samaritanus, vinum afferat compunctionis,
et oleum consolationis, vinum poenitentiae,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.