PL 194, col. 1712

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

oleum indulgentiae. Intret medicus ad aegrotum,
imo intret in aegrotum: totum suscipiat quod
est naturae, totum ejiciat quod est culpae, totum
quod expedit, sufferat poenae, totum inferat, quod
est gratiae; ut tandem adjuta natura per gratiam,
quod sola non poterat, vincat concupiscentiam. Vae
enim soli; nam si ceciderit, non est qui sublevet
eum [(Eccle. IV)] . Cum ergo Dominus introivit in
hominem, necessario homo induit Deum. Quotquot
enim baptizati estis, Christum induistis; quotquot
Christum induistis, Adam exuistis, ut deforis jam
oppugnet concupiscentia, intus adjuvet gratia, sitque
gratia per hanc regenerationem naturalis, sicut
culpa per generationem originalis. Intus fulgeat novitate
veritatis imago Dei: foris squaleat vetus adhuc

similitudo carnis peccati. Itaque hinc concupiscentia,
hinc gratia; natura vero jam media prurit,
tentat ac suggerit concupiscentia: si delectatur
natura, concipit; si consentit, parit; si parit, moritur:
non enim nascitur viperea proles, nisi parente
disrupta. Suggerit etiam gratia, et hortatur
naturam, praefert consilium, offert auxilium; si delectatur
natura, concipit; si consentit, virtutem
parit: virtus autem parta beatitudinem parit: ut
jam audire debeat, Beati pauperes spiritu, etc. [(Matth. V)] .
Paupertas spiritus virtus est, regnum
coelorum beatitudo: haec proles, illa parens. Gratia,
unde per delectationem natura concipit, quae
per consensum hanc virtutem parit, spiritus est

timoris. A timore, inquit, tuo concepimus et parturivimus
spiritum salutis [(Isai. XXVI)]
. Et initium ascendendi
ad sapientiam, timor Domini.
Sunt itaque charismata, sive gratiae, sive dona
Spiritus generalia, et per Christum jam originalia,
septem genere, specie multa, numero infinita: quarum
singulae suas gignunt et formant in anima ejus
per consensum, quem prius creant, virtutes, quae
suas differentes merentur beatitudines; ut ubique
et in omnibus donum, quod gratia dicitur, quia
gratis datur, sit ex Deo, virtusque et meritum ex
dono; praemium, quod est beatitudo, pro merito,
et Deus ipse in praemio. Ex Deo igitur omne donum,
ex Dei dono omne meritum, pro merito praemium,
et Deus ipsum: ut ex ipso, et per ipsum, et

in ipso sint omnia. Gratia est, quae praevenit, ut velimus;
quae adjuvat, ne frustra velimus; quae suscipit,
quia non frustra voluimus. Sunt itaque gratiae
septem contra corruptiones septem: ex quibus
virtutes et beatitudines septem, contra peccata
septem, et eorum poenas septem; et omnes generales,
et singulae singulis oppositae. Sunt adhuc in
oratione Dominica petitiones septem, singulae singulas
gratias expetentes. Nam qui petit accipit, et
qui accipit vincit; ut in septem septenis sit expeditio
militiae Christianae, dum in hoc septem dierum
circulo vivitur super terram. Quomodo autem
alia ex aliis nascantur, et contraria contrariis
opponantur, vestrae, fratres, meditationi reservamus
comparare. Nihil enim vel hic, vel in futuro,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.