PL 194, col. 1717
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne
socia ac magistra divinitate institutum, ubique
sciens reprobare malum, et eligere bonum, propter
edulium lactis ac butyri. Miremur ergo et nos
super sapientia et responsis ejus. Solus enim id
aetatis infans sic virtutes sapuit, sic vitiis respondere
potuit. Fili, quid fecisti nobis sic? Imo mater,
quid fecisti filio tuo sic? Esto, Joseph oblivisci potuit,
qui non genuit: tu quomodo oblita es filii
uteri tui? Nunquid, ait propheta, oblivisci potest
mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri
sui? [(Isa. XLIX.)]
Quod si alia potuit, certe tu non
debuisti. Quid? toto die illo tenebroso et obscuro
Deum non orasti, de Deo non cogitasti, Dei nec
meministi? Quis hoc credidit? Certe is ipse est.
Sed fortasse Patrem orasti, Filii immemor. Sed hoc
quis facere potest, cum in nomine Patris Filius
cognominetur? Praeterea qui Filium non habet,
nec Patrem habet. An fortasse sacramenti conscia,
mysterium loqueris? Fili, quid fecisti nobis sic:
admirative legendum, potius quam interrogative,
aut increpative, crediderim. Admiratio enim habet
investigationem, investigatio autem meretur cognitionem.
Admiratur enim, quod tamen non ignorat;
sed sua admiratione ad investigandum te invitat,
dicens cum pondere et admiratione: O fili, quid fecisti
nobis doctrinae et eruditionis sic, id est nobis
abeuntibus, hic remanendo? Vel si interrogative legeris,
nil de sententia deperit. Sed dicit aliquis:
Oblivionis non decet arguere matrem Jesu; non
enim est oblita filium, sed existimabat eum esse in
comitatu aliorum, quem propterea non videbat.
Esto, ne contentiosi videamur: quem tamen incuria
nescivit, diligentia invenit, ut et tu monearis
omnino diligenter inquirere, dolens omnino quod
per incuriam perdidisti. Ego, inquit, et pater tuus
dolentes quaerebamus te. Cui ait Jesus: Nesciebatis
quod in his quae Patris mei sunt oportet me esse?
Ecce ubi habet quaeri Filius, utique in his quae Patris
sunt. Ecce ubi non vult nesciri Filius esse se.
Ideo cuidam eum inter mortuos quaerenti dictum
est: Noli me tangere, nondum in corde tuo ascendi
ad Patrem [(Joan. XX)]
, nondum in his quae Patris
mei sunt me quaeris: nondum in his quae ejus
sunt, qui omnia sua est, scis me esse oportere:
tanquam non ipsum, sed ipsius, nec tamen aliud ab
ipso. Excepta tamen hac unitate naturae, et naturali
unitate Patris et Filii, a qua non recessit nec Pater,
nec Filius: etiam in sua minoratione non recessit
Filius a Patre, dum in ejus semper mansit obedientia
et voluntate. Unde et quosdam increpans ait: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri
facitis
[(Joan. VIII)]
. Ac si diceret: In his quae patris
vestri sunt manetis, et estis.
Sunt itaque filiorum Adam patres tres: Deus,
homo, diabolus. Deus propter naturam, homo propter
speciem, diabolus propter malitiam. In his
ergo quae hominis sunt, esse habent necessitate; in
his quae Dei, bona voluntate; in his quae diaboli,
malignitate. Si naturam, in qua bonus a bono bene,