PL 194, col. 1880

Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

intellectus, intelligentia. Haec tamen omnia in anima,
non aliud sunt quam anima. Aliae et aliae
inter se proprietates propter varia exercitia, sed
una essentia rationalis, et una anima. Sicut enim
vita animae qua vivit, non quomodo vivit, nihil aliud
est quam anima vivens, sic et quilibet sensus animae
quo discit, non quo docetur, nihil aliud, quam
ipsa sentiens, nec voluntas animae, quantum ad facultatem
pertinet, aliud esse potest quam ipsa volens.
Sicut ergo sursum versus quinquepertita
quadam distinctione mundus iste visibilis gradatur,
terra, aqua, aere, aethere, sive firmamento, ipso
quoque coelo supremo, quod empyreum vocatur; sic
et animae in mundo sui corporis peregrinanti quinque
sunt ad sapientiam progressus: sensus, imaginatio,

ratio, intellectus, intelligentia. Quinque etenim
progressionibus rationabilitas exercetur ad
sapientiam, sicut ipse affectus, seu voluntas quatuor
ad charitatem, quatenus in novem istis progressibus
anima in semetipsa proficiens, sensu et
affectu quasi internis quibusdam pedibus, quae
spiritu vivit, spiritu ambulet, usque ad cherubim
et seraphim, id est plenitudinem scientiae, et rogum
charitatis, habeatque in se per exercitium virtutes,
quarum per naturam habet facultates, quatenus sicut
coelum dicitur, quoniam sedes est sapientiae, sic
et suis in se quasi coelestibus et ornetur ordinibus,
et ordinetur virtutibus. Facile autem vacanti erit,
hos progressus nominibus et ordinibus comparare
angelorum.
Sensu igitur corpora percipit, imaginatione corporum
similitudines, ratione vero corporum dimensiones,
et similia; insuper primum videlicet incorporeum
ad subsistendum tamen indigum corpore,
ac per hoc loco et tempore. Intellectu quidem
fertur super omne quod corpus est, vel corporis,
vel ullo modo corporeum; percipitque spiritum
creatum, qui ad subsistendum non eget corpore, ac
per hoc nec loco, licet sine tempore esse minime
possit, cum naturae mutabilis sit. Intelligentia denique
utcunque, et quantum naturae fas est, cernit
ipsum solum summe et pure incorporeum; quod
nec corpore ut sit, nec loco ut alicubi, nec tempore
ut aliquando, eget. Sensus igitur terrae comparatur;

corpus etenim non transcendit; corpus
autem omne pro terra habendum est. Est igitur
semper ea vis animae, qua rerum corporearum corporeas
formas sibi repraesentat. Qui corporeus cum
sit, non est tamen corpus; atque ideo corporeus
dicitur, quia corpus, ut dictum est, non transcendit;
vel quia corporeis exercetur instrumentis. Unde et
ob numerum instrumentorum quinquepertitus dicitur,
cum sit tamen intus non nisi unus. Sicut enim
in lutere aqua recepta, per plurima foramina radios
emittit varios, et pro qualitate et positione foraminum
difformes, cum tamen intus una sit, et uniformis,
sic sensus interior unus et uniformis, pro
qualitate et positione instrumentorum variatur, et
ad diversa viget. Intus enim nec solum in phantastico

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.