PL 194, col. 1881

Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

animae, quod est infimum spiritus; verum
etiam in spiritu pecorum, qui est supremum corporis,
visus, auditus, olfactus, gustus et tactus,
simul sunt; qui in instrumentis, ut dictum est, diversis
diversa agunt. Ignis enim micat in oculis,
qui et positione, igni, et compositione, congruunt
luci; aer vero subtilis, purus, ignique contiguus,
sonat in auribus, positione congruentibus aeri,
compositione sonoritati. Caetera in caeteris patent;
nam crassus iste et fumosus quodammodo aer odoribus
fetoribusve affectus naribus, et aqua palato
sapit. Terra solidatur in tactu, maxime tamen pedum
et manuum, quibus magis terram tractamus.
Caeterum quoniam corpus animale maxime terrena
materies est, ubique in eo viget tactus, ubi

spiritus.
De sensu ergo oritur imaginatio, et secundum
ejus diversitates ipsius quoque variatio. Imaginatio
autem ea vis animae est, quae rerum corporearum
percipit formas, sed absentes. Sensus vera
corpora per praesentes ipsorum qualitates veras
percipit, varie, ut dictum est, varias: imaginatio
vero ipsorum verorum tantum similitudines et imagines,
unde imaginatio nominatur: quae cum non
sint vera corpora, nec verae corporum qualitates,
elongatio quaedam et evaporatio a corporeis est
imaginatio, nec tamen ad incorporeum perventio,
extremi spiritus corporei conatus, sed non ad incorporeum
perventus. Impossibile etenim est, quod

corpus est, in spiritum attenuari, vel quod spiritus
est, in corpus incrassari. Omne enim quod natum
ex carne, semper per naturam et essentiam caro
est; et quod natum est ex spiritu, similiter spiritus
est. Sunt tamen utriusque quaedam similia, corporis
videlicet supremum, et spiritus infimum, in quibus
sine naturarum confusione, personali tamen
unione, facile necti possunt. Similia enim gaudent
similibus, et facile cohaerent annexione, quae non
resiliunt dissimilitudine. Itaque quod vere spiritus
est, et non corpus, et caro quae vere corpus est, et
non spiritus, facile et convenienter uniuntur in suis
extremitatibus, id est in phantastico animae; quod
fere corpus est, et sensualitate carnis, quae fere
spiritus est. Sicut enim supremum animae, id est

intelligentia, sive mens, de qua prius dicitur, imaginem
et similitudinem sui gerit superioris, id est
Dei, unde et ejus susceptiva fore potuit, et ad unitionem
personalem etiam, quando ipse voluit, absque
ulla demutatione naturae fuit assumpta; sic et
supremum carnis, id est sensualitas, gerens similitudinem
animae, cur ad personalem unionem ejus
non suscipiat essentiam? Nonne in sensu memoria
pecudis quaedam est imago rationabilitatis, et in
appetitu, voluntatis; et in his quae refugit, reprobationis?
Spiritus igitur corporeus, qui utique vere est
corpus, et sensu naturali inter multa discernit, et
concupiscibilitatis vi eligit, et irascibilitatis natura
reprobat. Verumtamen cum haec in mentibus non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.