PL 194, col. 24
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher
scripto vel dicto contestantibus, invicem sibi
cooperantur calami et junci, fortes et infirmi,
eloquentes et taciturni. Quod spectatorem et dilectorem
Dei mirabilium praecipue delectat, cum
fit in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
sicut in palatiis regum, vel antiquis templis daemonum,
prout supra exemplificatum est in rotunda
domo Sanctae Mariae, et in palatio Lateranensi. Torqueantur
super hoc spectaculo invidorum lippi oculi;
ego vero delectabor in Domino talia operante,
atque serenis oculis aspicio Deum jacentem in
quolibet tali praesepio, in medio duum animalium,
bovis et asini, tanquam in medio calami et junci.
Nam bos animal mundum et sacrificiis aptum, ruminans
atque triturans, apte significat chorum litteratorum
verbi ministerio deditorum, quorum linguae
assimilantur calamis velociter scribentium. Et
asinus animal simplex atque oneriferum, non incongrue
significat gregem simplicium; verbi gratia
fratrum conversorum, vel sororum devotarum, seu
aliarum fidelium personarum, quae omnino paratum
cor habent ad onus obedientiae pro suo
posse ferendum, et in charitate quae omnia suffert,
omnia sustinet, et ipsi tanquam Issachar asinus
fortis humerum supponunt ad omnia sufferendum
et sustinendum.
XXV. Quis non, ista considerans, videat Jesum
venisse in partes Caesareae Philippi? quia, cum Caesar
esset imperator et Philippus tetrarcha, non incongrue
his nominibus praenotatur potestas Christi
eo usque in mundo processura, ut imperatorum
caeterorumque principum, majorum scilicet ac minorum,
sibi colla inclinaret. Quo modo antiquus
ille Jesus, qui et Josue dictus est, quinque regum
colla suis principibus calcanda substravit, sole diem
prolongante usque ad consummationem talis victoriae.
Putasne sine mysterio non alibi, sed in loco tali
dictum est Petro: «Quia tu es Petrus, et super
hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae
inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo
claves regni coelorum; et quodcunque ligaveris super
terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque
solveris super terram, erit solutum et in coelis?»
[(Matth. XVI, 19.)]
Poterat hoc alio in loco Dominus
dixisse Petro, sed voluit ostendere Caesares
ac tetrarchas caeterosque principes mundi hujus
per principatum dignitatis apostolicae aut frangendos
aut flectendos. Et beati qui flexibiles inveniuntur,
ut princeps Constantinus, et post ipsum Arcadius
et Honorius, Valentinianus, Gratianus, Carolus
et pius Ludovicus, caeterique horum similes a
malo ad bonum inclinabiles. Miseri vero qui, flecti
nolentes, frangi meruerunt, ut Nero, Decius et caeteri
tales in paganismo tyrannizantes, et quidam
postea in Christianismo illis nequiores, ut Constantius
Arianus, et Apostata Julianus, caeterique reges
haereticorum vesaniae contra Ecclesiam Dei faventes,
aut moderno tempore spiritalia dona, quae
minime habebant, vendentes, ac potius vendere simulantes