PL 194, col. 25
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher
in constitutionibus episcoporum, abbatum,
praepositorum, capellanorum, non ad Dei, sed
ad sui beneplacitum, captando in omnibus quaestum
Simoniacum.
XXVI. Volebant enim reges mali et Simoniaci,
caeterique principes illis consentanei, vel absque
omni electione canonica episcopatus, caeterasque
dignitates ecclesiasticas pro velle suo dare, vel tales
fieri electiones, in quibus ipsi potestative dominarentur,
eo quod secundum canones, consensus
honoratorum requirendus et admittendus est in electionibus
episcoporum. De isto assensu honoratorum
cujusque civitatis admittendo et requirendo in
electione pontificis, copiose memini tractatum in
epistola beatae memoriae Chuonradi Salzburgensis
archiepiscopi ad archiepiscopum Magdeburgensem
Norbertum virum litteratum. Voluerat enim ille inter
honoratos cujusque civitatis etiam potestativos
principes vel reges reipublicae administratores esse
comprehensos: quod sacrorum canonum censura
omnino contradicit. Unde in septima synodo universali,
habita a quinque patriarchis cum CCCL Patribus
sub Adriano papa, capitulum tertium sic se
habet: «Omnis electio episcopi, vel presbyteri, vel
diaconi a principibus facta irrita manet, secundum
regulam quae dicit: Si quis episcopus saecularibus
potestatibus usus Ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur
et segregetur, omnesque qui illi communicant.»
Item concilio Antiocheno: «Si quis presbyter
vel diaconus per saecularem dignitatem Ecclesiam
Domini obtinuerit, dejiciatur et ordinator ejus,
et a communione modis omnibus abscindatur, et
sub anathemate sit sicut Simon Magus a Petro.»
Ex synodo Symmachi papae cum CCXVIII episcopis:
«Non placuit laicos ad statuendum aliquid in Ecclesia
aliquam habere potestatem, quibus obsequendi
manet necessitas, non auctoritas imperandi.»
Octava synodus, cap. 11: «Promotiones et
consecrationes episcoporum, concordans prioribus
conciliis, clericorum electione ac decreto, et episcoporum
collegio fieri haec sancta et universalis
synodus definivit et statuit, atque jure promulgavit,
neminem laicorum principum vel potentum semet
inserere electioni vel promotioni patriarchae vel
metropolitani aut cujuslibet episcopi, ne videlicet
inordinata et incongrua hinc fiat contentio vel confusio.
Praesertim cum nullam in talibus potestatem
quemquam potestativorum, vel caeterorum laicorum
habere conveniat, sed silere et attendere sibi,
usquequo regulariter a collegio Ecclesiae suscipiat
finem electio futuri pontificis. Si quis vero laicorum
ad concertandum et cooperandum invitatur
ab Ecclesia, licet hujusmodi cum reverentia si forte
voluerit obtemperare se asciscentibus. Taliter
enim dignum sibi regulariter ad suam Ecclesia promovet
salutem. Quisquis autem saecularium principum
vel potentum, vel alterius dignitatis laicus,
adversus communem ac consonantem atque canonicam
electionem ecclesiastici ordinis agere tentaverit,