PL 194, col. 26

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

anathema sit, donec obediat et consentiat
quod Ecclesia de electione et ordinatione proprii
praesulis se velle monstraverit.» Canones Parisiaci:
«Si per ordinationem regiam honoris istius
culmen pervadere aliquis nimia temeritate praesumpserit,
a provincialibus loci ipsius episcopis recipi
penitus nullatenus mereatur, quem indebite ordinatum
agnoscunt. Si quis eum de comprovincialibus
recipere contra interdicta praesumpserit, sit a
fratribus omnibus segregatus, et ab ipsorum omnium
charitate semotus.»
XXVII. Hujusmodi regulis de pontificum promotione
promulgatis, excluditur violentia regum seu
principum, caeterorumque laicorum potestativorum
ab electionibus et promotionibus episcoporum,

quanquam recte requiratur assensus cujusque civitatis
honoratorum. Huc accedit novum papae Innocentii
decretum, quo praecipitur electio a canonicis
fieri secundum consilium religiosorum. Quibus omnibus
diligenter pensatis, quatuor inveniuntur distinctiones
in electione canonica. Nam spiritales et
religiosi viri habent consulere, canonici eligere,
populus petere, honorati assentire. Qui tamen si
consilio religiosorum Patrum et electione clericorum
ac petitione populi concurrente in unum, noluerint
praebere assensum, non propterea irrita erit
electio, si alias est canonica. Quia neque regibus,
neque honoratis eam cassandi est ulla potestas,
sed, ut Symmachus papa dicit, obsequendi necessitas.

Jure denique, sicut fabricans mundum in
principio fecit Deus coelum et terram, sic in fabricanda
nova creatura prius formantur coelestia et
spiritalia, dehinc terrestria et corporalia; ut videlicet
spiritaliter electo et constituto episcopo, deinde
accedat laicorum assensio, et illa regalium donatio,
de qua constitutum jam episcopum rex vel
imperator investire habet, quando jam in electione
vel promotione prorsus non est contradictio.
XXVIII. Nam, si electionis patet dissonantia, jure
in talibus exspectatur judicum spiritalium sententia,
ut electo jam confirmato fiat regalium donatio:
quanquam eadem jam ecclesiis olim donata, in possessione
sint ecclesiastica censenda, sed obsequio
decenti apud regem deservienda, non ad nutum

ejus ecclesiis quasi ex novo conferenda vel auferenda.
Reges enim ac principes in tali malitia pertinaces,
ut vellent ad nutum suum dispensari ecclesiastica
vel ipsa regalia, ex parte fracti sunt, humiliatis
caeteris ad obedientiam apostolicae sedis: ita
ut jam laetari possemus in his quae dicta sunt et
acta, in domum Domini euntibus his qui veniunt de
Babylone in Jerusalem, si non videremus a quibusdam
reaedificari Babylonem, id est illam confusionem,
qua rex Babylonis diabolus in diebus istis novissimis
exossat gregem Domini, sicut Jeremias deplorat,
dicens: «Grex dispersus Israel, leones comederunt
eum. Primus devoravit eum rex Assur,
iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex
Babylonis
[(Jerem. L, 17)]
.»

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.