PL 194, col. 28

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

ne advocatus litium fias, neve in ulla aliqua
occupatione prorsus inveniaris mundialis negotii
occasione perplexus. Neque enim judicem aut cognitorem
saecularium negotiorum hodie te ordinare
vult Christus; ne praefocatus praesentibus hominum
curis, non possis verbo Dei vacare, et secundum
veritatis regulam secernere bonos a malis.» Item:
«Sicut impietatis est crimen, neglectis verbi studiis,
sacerdotes sollicitudines suscipere saeculares;
ita unicuique laicorum peccatum est, nisi invicem
sibi et in his quae ad communis vitae usum pertinent,
operam fideliter dederint.» Et Paulus doctor
gentium: «Nemo, inquit, militans Deo, implicat
se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se
probavit
[(II Tim. II, 4)]
.» Item: «Omnis pontifex

ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur
in his quae sunt ad Deum
[(Hebr. V, 1)]
.» In his,
inquit, quae sunt ad Deum; non in his quae sunt
ad saeculum.
XXXI. Quae nimirum doctrinae apostolicae salubria
monita, non ita sunt accipienda, ut illis Apostoli
dictis inveniantur contraria, quibus asserit se
suique similes habere potestatem etiam angelos judicandi,
quanto magis saecularia? Item: «Spiritualis,
inquit, judicat omnia, et ipse a nemine judicatur
[(I Cor. II, 15)]
.» Judicet ergo spiritualis
omnia, praesertim suae sollicitudini commissa, etiam
saecularia, sic tamen ut in saecularibus negotiis
non se implicet. Aliud est enim de saecularibus juste
judicare, aliud eisdem se implicare. Nam de saecularibus

judiciis et judicibus habet potestatem judicandi
episcopus, sciens reprobare malum et eligere
bonum, sciens juxta legem discernere inter lepram
et non lepram, inter sanctum et non sanctum. Sed
alia sunt judicia et negotia, quae spiritalis homo
sedens in cathedra Moysi per semetipsum potest administrare,
alia quae debet sensatis laicis committere,
praecipue quae spectant ad vindictam malefactorum,
contra quos minister armatus et judex
cinctus non sine causa gladium portat; quem nemo
debet sua praesumptione accipere, ne gladium accipiens
gladio pereat; sed ecclesiastica potestate ordinante
saecularem atque interdum frenante, interdum
stimulante, sic per sanctos judicentur nationes,

ut ipsis juste dominantibus munda sit manus
et lingua sacerdotis a negotio sanguinis. Neque
enim sanguis per judicem cinctum, licet ab episcopo
constitutum, fusus, imputandus est episcopo, si
tamen eidem judici non sinit esse potestatem liberam,
seu violentiam contra justitiam.
XXXII. Sic enim legimus a pontificibus Romanis
quosdam regum seu principum, pro inutilitate
vel nequitia sua excommunicatos et destitutos, aliosque
pro illis constitutos, ut ii quos provexerunt,
non solum ex instituto, sed etiam ex praecepto eorum
gladio vindice persequerentur hostes Ecclesiae
vel regni. Sane in talibus bellis movendis pro defensione
patriae seu Ecclesiae, sacerdotali quoque
tuba cum principis edito consonante, sic se lingua

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.