PL 194, col. 29

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

sacerdotalis debet cohibere, ne se videatur mortibus
etiam hostium commiscere; sicut de beato Gregorio
legimus, qui, cum Romanos milites in defensione
Urbis contra Longobardos pecunia ecclesiastica
velut sacellarius juvaret, atque doctrina sacerdotali
tanquam justitiae signifer animaret; a mortibus
tamen ipsorum Longobardorum studuit sibi cavere,
ipsis quoque hostibus parcendo, nec bella inferendo
vel inferri praecipiendo, nisi quantum exegit
necessitas injuriae propulsandae, vel urbis ac patriae
defensandae. Hinc est quod hostibus versus urbem
properantibus monet a tergo instandum, vel
ex adverso resistendum: quibus in pace quiescentibus,
et Ecclesiam non laedentibus minime docet
bella inferenda, quanquam nota fuerit hostilis eorum

nequitia. Inde est quod penes imperatorem Mauritium
sibi prorsus infensum, dudum accusatus
quod Malchum episcopum sui patrimonii provisorem,
pro reddendis pensionibus tandiu in custodiis
afflixisset, quousque spiritum exhalaret, Sabiniano
suo Constantinopolitano diacono scribens, ait:
«Unum est quod breviter suggeras serenissimis
dominis nostris, quia si ego servus eorum in mortem
vel Longobardorum me miscere voluissem, hodie
Longobardorum gens nec regem, nec duces, nec
comites haberet, atque in summa confusione divisa
esset. Sed, quia Deum timeo, in morte cujuslibet hominis
me miscere formido. Malchus autem isdem
episcopus neque in custodia fuit, neque in aliqua
afflictione; sed die qua causam dixit et addictus est,

nesciente me a Bonifacio notario in domum ductus
est, ibique prandidit et honoratus est ab eo, et
nocte subito mortuus est inventus.»
XXXIII. Quam vero crudele visum fuerit huic
sacratissimo doctori, ut episcopo jubente aliquis ita
castigaretur, ut ex ipsa castigatione mortis causa
inferretur, inde colligitur, quod Joanni episcopo
Calliopolitano inter alia scribens, ait: «Matricula,
quam frater et coepiscopus noster Andreas Tarentinus
episcopus fecit fustibus castigari, quamvis exinde
post octo menses hanc obiisse non credamus,
tamen quia eam contra propositi sui ordinem hujusmodi
fecit affligi, duobus hunc mensibus a missarum
solemnitate suspende, ut vel haec eum verecundia

qualem se de caetero exhibere possit, instituat.»
XXXIV. Audiant haec episcopi, qui ultro et contra
justitiam plerumque bella movent, guerras excitant,
et plerumque innocentes etiam personas truncari
et morte tenus male tractari praecipiunt, officiumque
militis et sacerdotis in una persona confundunt,
comitis et pontificis dignitatem simul administrant,
hostibus non tyrannizantibus, verum ea
quae pacis sunt et gratiae humiliter quaerentibus,
gladios intentant et eos occidi vel truncari praecipiunt:
quos utinam vivos capi praeciperent, et a
mortibus eorum sibi caverent! qui si, capi se non
permittentes, a militibus episcoporum occiderentur,
qualicunque pallio excusationis verecunda patrum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.