PL 194, col. 30
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher
tegerentur, ne homicidae viderentur. Nunc autem
quia episcopi quidam sic tyrannizant, ut etiam innocentes
personas et spiritales, militum suorum
gladiis interdum exponant; esurimus et sitimus
hanc justitiam, ut judicia et negotia spiritalia per
spiritales, et saecularia per saeculares ita peragantur,
ne termini a patribus constituti negligantur.
Talibus judiciis in Ecclesia Christi distincte ordinatis,
confunderetur et excluderetur omnino rex
Babylonis, princeps tenebrarum et confusionis, qui
nunc rebus male mistis et confusis gloriatur se
abundare filiis et filiabus multiplicatis super numerum
filiorum et filiarum Jerusalem.
XXXV. Misereor super filias Babylonis, miseras
illas falso sanctimoniales dictas, quae si aut Christo
per votum continentiae spiritaliter nuptae, vel ante
votum saeculariter conjugatae fuissent, poterant
esse filiae Jerusalem, vel inter sexaginta reginas,
inter octuaginta concubinas contemplantes regem
Salomonem in diademate suo, quo coronavit eum
mater sua in die desponsationis suae. Nunc autem
sanctimoniam professae, mundo autem nimis amicae,
filiae Babylonis et confusionis recte dicuntur,
et a filiabus Jerusalem, non tanquam fatuae virgines,
in ultimo tantum sponsi adventi secernendae
sunt; sed et nunc in interitum carnis tradendae Satanae,
ut spiritus earum salvus fiat, sicut nuper in
concilio Remense tu, papa Eugeni, de talibus mandasti,
ut Christiana etiam sepultura careant, nisi
vitam suam in congregationibus secundum Regulam
beati Benedicti, vel sancti Augustini emendent,
et relictis propriis, communiter vivant. In quo statuto
exsequendo episcopi quidam non bene vigilant.
Sed et ipsae filiae Babylonis remurmurant inter se
dicentes: Quid est rationis quod nobis feminis in
claustro quolibet stabilitis et nutritis, neque tamen
regulae alicujus voto adhuc obligatis, quia votum
regulae solemus differre usque ad lassitudinem senectutis;
nunc imponitur invitis observantia regularis?
Quibus cum respondeo, quia estis in monasterio
et utimini stipendio regulariter viventibus
constituto, respondent: Nonne similiter et canonici
episcopalium ecclesiarum vivunt de stipendio regulariter
viventibus constituto, et ipsi nullam penitus
observant regulam, neque saltem illam dissolutam,
quam sibi a Ludovico dicunt propositam
sive impositam: quae, cum eos jubeat in claustris
suis insimul habitare, nec permittat illis extra dormitoria
sua dormire absque inevitabili causa, non
ita fit; sed unusquisque discurrit, et dormit ubi
vult. Quare itaque nobis feminis illud prohibeatur,
quod in viris Deo sacratis toleratur, cum nec saltem
in sua illa jam dicta regula illis hoc permittatur?
XXXVI. Sic murmurant filiae Babylonis miserae
contra ejusdem Babylonis filios, utinam tam parvulos
ut possent teneri, et allidi ad petram! Nam
petrae inhaerentes Petri successores multa sollicitudine
tales constringere laboraverunt, verbi gratia