PL 194, col. 31
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher
praecipiendo ut tam episcopi quam clerici neque in
superfluitate seu inhonestate, vel varietate colorum,
aut fissura vestium, neque in tonsura intuentium,
quorum exemplum et forma esse debent, offendant
aspectum; sed potius ita in suis actibus errata condemnent,
et amorem innocentiae conversatione demonstrent,
sicut dignitas exigit ordinis clericalis.
Magnifice dictum: «Sicut dignitas exigit ordinis clericalis!»
Ne intelligatur exiliter, pensanda est ordinis
clericalis dignitas, non secundum vulgaris opinionis
aestimationem frivolam, sed secundum legem
divinam. Locutus est enim Dominus ad Moysem,
dicens: «Tolle levitas de medio filiorum Israel, et
purificabis eos juxta hunc ritum: Aspergentur aqua
lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae.
Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
tollent boves de armentis,» etc.
[(Num. VIII, 8.)]
Radant, inquit, omnes pilos carnis suae: Pili carnis
sunt vitae veteris cogitationes, ut ait beatus
papa Gregorius, quas sic a mente incidimus, ut de
amissione earum nullo dolore fatigemur. Pili carnis,
sunt quaelibet superflua humanae corruptionis.
Levita namque assumptus vocatur.
XXXVII. Oportet ergo levitas omnes pilos carnis
radere; quia is, qui in obsequiis divinis assumitur,
debet ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus
mundus apparere. Non illicitas cogitationes mens
proferat, et pulchram animae speciem quasi pilis
fuscantibus deformem reddat. Sed, quantum libet,
ut diximus, quempiam virtus sanctae conversationis
evexerit, adhuc tamen ei de vetustate nascitur vitae
qui toleratur. Unde et ipsi levitarum pili radi praecepti
sunt, non evelli. Rasis enim pilis, in carne radices
remanent, et crescunt iterum ut recidantur;
quia magno quidem studio superfluae cogitationes
amputandae sunt, sed tamen amputari funditus nequaquam
possunt. Semper enim caro superflua generat
quae semper spiritus ferro sollicitudinis recidat.
Sed haec in nobis tunc subtilius conspicimus,
cum speculationis alta penetramus. Verum hanc
munditiae vel pulchritudinis perfectionem consequi
non poterit, nisi qui cunctas prius ab animo suo
facultates saeculi, divini amoris novacula raserit.
Proinde Dominus noster, qui legem non solvere,
sed adimplere venit, ut ista quoque levitarum lex a
suis assumptis possit impleri, dicit adolescenti diviti:
«Si vis perfectus esse, vade et vende quae habes,
et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo,
et veni, sequere me
[(Matth. XIX, 21)]
.» Ac deinceps:
«Et omnis qui reliquerit domum vel fratres
[(ibid., 29)]
,» et caetera.
XXXVIII. Hanc plane levitarum esse rasuram
Moyses quoque in Deuteronomio probat, cum dicit
in benedictionibus Levi: «Qui dixit patri suo et
matri suae: Nescio vos; et fratribus suis, ignoro illos:
et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium
tuum et pactum tuum, servaverunt judicia
tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel
[(Deut. XXXIII,
9)]
.» Sic, inquam, spiritaliter debere radi filios Levi