PL 194, col. 34

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

habendas, ut hujusmodi fratres ad omnem sanctimoniam
sint informati, tanquam verbis Petri
apostoli dicentis: «Obsecro vos tanquam advenas
et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis,
quae militant adversus animam, conversationem
vestram inter gentes habentes bonam,» etc.
[(I Petr. II, 11, 12.)]
Item: «Seniores obsecro consenior
et testis Christi passionum, qui et ejus quae in
futuro revelanda est gloriae communicator; pascite
qui in vobis est, gregem Dei, providentes non
coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis
lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes
in clero, sed forma facti gregi et ex animo: et
cum apparuerit princeps pastorum, percipietis
immarcescibilem gloriae coronam
[(I Petr. V, 1-4)]
.»

Item: «Vos autem curam omnem subinferentes
ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem
scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia
autem patientiam, in patientia autem
pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in
amore autem fraternitatis charitatem. Haec enim si
vobiscum adsint et superent, non vacuos nec sine
fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi
cognitione. Cui enim non praesto sunt haec,
caecus est et manu tentans, oblivionem accipiens
purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter,
fratres, magis satagite, ut per bona opera
certam vestram vocationem et electionem faciatis.
Haec enim facientes, non peccabitis aliquando; sic
enim abundanter ministrabitur vobis introitus in

aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu
Christi
[(II Petr. I, 5-11)]
.» Item: «Unusquisque, sicut
accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes,
sicut boni dispensatores multiformis gratiae
Dei. Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si
quis ministrat, tanquam ex virtute qua administrat
Deus. Ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum
Christum Dominum nostrum
[(I Petr. IV, 10, 11)]
.»
XLII. Quanquam dicta et hortamenta haec apostolica
universae conveniant Ecclesiae, tamen, quia
fratribus in dispersione positis, tanquam advenis et
peregrinis inter gentes conversantibus missa sunt,
specialiter eos instruunt qui pie inter impios vivendi
et eos instruendi habent propositum et officium:

a quo qui exorbitant secuti viam Balaam
ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit, correptionem
vero habuit suae vesaniae subjugale mutum;
hi, ut beatus Petrus ait, sunt fontes sine
aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo
tenebrarum reservatur. Superba enim vanitatis
loquentes pelliciunt in desideriis carnis luxuriae
eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur,
libertatem illis promittentes, cum ipsi servi
sint corruptionis: «A quo enim quis superatus
est, hujus et servus est
[(II Petr. II, 19)]
,» et caetera.
Nimirum per haec apostolica dogmata, non solum
qui sequendi, sed et qui cavendi sint monemur, ne
insipientium errore traducti excidamus a propria
firmitate, sive in congregatione sive in dispersione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.