PL 195, col. 131

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

Discessi inde in sacellum, et veni stare inter duas
sorores orantes. Illuc etiam subsecutus est: et
stabat coram me, in turpi quodam gestu illudens
mihi, nec potui avertere ab eo mentis oculum, quo
eum intuebar. Tunc nequitiam ejus ultra non ferens,
dixi ei audacter: « Praecipio tibi in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus sancti, ut cito ab hujusmodi
gestu cesses, et talem nequitiam ultra mihi non
ostendas. » Continuo habitum priorem dimisit, et
stabat reverenter quasi indutus veste religiosa.
Deinde exivi sedere in conventum sororum, et illuc
me insecutus est; et stans arrisit mihi. Cum ergo
tunc disparuisset, ultra mihi non apparuit. Deinde
cum audita missa communicassem, et ad prandium
accessissem, prae nimia vexatione vix cibum attigi.

Post prandium autem subito elangui, nec remansit
in me quidquam virium, et ita coarctabar undique,
ut nullum membrorum meorum esset absque passione.
Tunc astantibus circa me sororibus vix linguam
movi, ut significarem eis, quod allatis reliquiis
dicerent super me Passionem Domini, et orationes.
Dum autem orarent, sensi guttur meum
quasi manu cujuspiam fortiter stringi, ita ut pene
halitus meus intercluderetur. Cum ergo transisset
hora illa, de caetero majorem pacem habui a tentatore
meo, per gratiam Domini, qui novit suos de
tentatione eripere; quod, ut arbitror, impetratum
est a Domina.
19.
Convenerunt sorores, ac domini fratres, videntes
angustias animae meae, ac decreverunt, ut

septem continuis diebus communes preces funderent,
et se affligerent coram Domino pro me, ac
singulis diebus singulas missas pro angustiis meis
celebrarent. Cumque inter septem missas, una de
Spiritu sancto in quinta feria esset decantanda, cum
magno desiderio diem illum exspectabam, sperans
aliquid consolationis tunc me recepturam. Venit
desiderata dies, et fratribus divina celebrantibus,
jacebant in oratione cum sororibus: et dilatatum
est cor meum, et vidi lucem grandem in coelo: et
ecce columba magnae pulchritudinis, qualem et ante
videram, de luce egrediens, pervenit usque ad me:
et eum tribus vicibus capiti meo expansis alis se
circumtulit, mox ad superna convolavit. Post haec

in sexta feria, cum diceretur missa de Sancta cruce,
et me prostrassem in oratione, gloriosum crucis
signum in coelo mihi ostensum est, quasi a sinistris
divinae majestatis.
20.
In Sabbato autem, cum celebraretur officium
de gloriosissima Virgine, vidi iterum eam in superna
claritate, coram majestate magna adorantem.
Cumque ministri altaris, laudes ejus devote concinentes,
in sequentia: Ave praeclara, processissent ad
versiculum, qui est: Ora, Virgo, nos illo pane coeli
dignos effici, procidit in faciem suam, totamque se
in oratione prostravit; sicque permanebat quousque
evangelium inchoaretur. Ab illo die usque ad haec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.