PL 195, col. 130

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

Patris manu gestare visus est. Unde menti
meae incidit hunc esse venerabilem Patrem nostrum
B. Benedictum. Qui autem a sinistris erat, juvenis
decorus videbatur, candida et crispanti coma spectabilis.
Stans autem domina mea, signa crucis me
consignavit, et haec verba menti meae nescio qualiter
inseruit: « Ne timueris, quia nihil tibi ista nocebunt. »
Vocis quidem sonitum non audivi, sed
tantummodo labiorum ejus motum distincte aspexi.
Post haec regressa est ad interiora luminis sui, et
ego devotissime adorans sequebar eam laudibus
tredecim versiculorum, quos in consuetudine habeo.
Et his dictis, ab exstasi reversa sum; et continuo
refeci spiritum meum hostia salutari. Tunc rogavi
sacerdotem, ut invocaret nomen Domini super me;

qui cum inchoaret Litaniam, rursum in exstasi
facta vidi dominam meam, stantem secus altare, in
veste, qualis est casula sacerdotalis; et habebat in
capite diadema gloriosum, quasi quatuor gemmis
pretiosis insignitum, eratque ei circumscripta angelica
illa salutatio: Ave Maria, gratia plena, Dominus
tecum [(Luc. I)]
.
17.
Eodem die ad vesperam, rursum vidi malignum
illum, in specie tauri, pendentem coram me
in aere: et paulo post respexi consolatricem meam
in coelesti lumine, ut prius, munientem me crucis
signaculo. Postera die, quae erat Dominica, iterum
se mihi praesentavit insidiator meus in
specie tauri, ut prius. Tunc, quia nimis vexaverat

me horrenda visio illa, dixi ei confidenter: « Si
vere tu es ille malignus, praecipio tibi in nomine
Domini, ut cito transfigures te, et in hac specie
ultra mihi non appareas. » Continuo disparuit; et
respexi vallem quamdam horribilem plenam fumo,
et flamma nigra, et exibat inde grex caprarum turpissimus.
Die illa ad vesperam lux magna in coelo
mihi apparuit, et de medio ejus columba niveo candore,
et quasi flammeo splendore venusta, elapsa
est, nescio quid rubeum in ore demonstrans; et ut
subito gyrum fecit in aere, iterum se recepit in lucem.
Ego autem cum veneratione eam prosequens,
orationes de Spiritu sancto dicebam, quoniam in
specie columbae eum apparuisse audieram. Post haec
ad Completorium cum starem ante crucem, ac devotissime

eam salutarem, ostensa est mihi in coelo
crux magna aurei fulgoris, ita splendida, ut etiam
reverberaret oculos cordis mei, quibus eam intuebar.
18.
Die altera mane, cum starem sola in capitulo,
et orarem, iterum se mihi obtulit adversarius meus,
stans coram me in specie delicati clerici, quasi indutus
camisia candida. Et expavi quidem, sed tamen
in oratione perseverans, nihil segnius egi, quo magis
eum confunderem. Expleta autem oratione, ascendi
in dormitorium, et illuc me subsecutus est.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.