PL 195, col. 134

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

Et exinde quicunque sanctorum alicujus celebritatis
apud nos sunt, singuli in suis festivitatibus,
mihi, per gratiam Domini nostri Jesu Christi, in
coelesti lumine apparuerunt, videlicet Quintilianus
martyr cum sociis suis, deinde septem
fratres.
25.
Post hos et venerabilis Pater noster Benedictus,
qui etiam contra me in aerem exire visus
est. Deinde B. Margarita immenso candore notabilis,
et signis victoriae gloriosa. In divisione apostolorum
omnes mihi apparuerunt, sed seorsum
ab aliis Petrus et Paulus stare videbantur. Post
haec, Alexium confessorem vidi, nescio quid
magni decoris habentem, a pectore usque ad subumbilicum.
In vigilia B. Mariae Magdalenae ad

vesperam, vidi illam cum corona lucidissima, et simul
cum ea Matrem Domini nostri Jesu Christi.
Stabant autem contra se, quasi colloquentes ad invicem:
et post pusillum conversae sunt ad orientem.
26.
In die ad missam, dum orarem positis in
terra genibus, vidi in aere quasi prope terram duos
viros splendidos sedentes contra se, et in medio
eorum lucidum quiddam quasi formam habens sepulcri:
et ecce mulier similis ei, quam in sero videram,
accessit, et stabat diligenter inspiciens
eamdem sepulcri speciem. Dum autem staret, accessit,
retro eam juvenis candidissimo amictu circumdatus,
nigram habens comam ac barbae lanuginem,
et faciem supra modum speciosam. Moxque
illa conversa ad eum ibat in occursum, et stabat

quasi interrogans aliquid ab eo. Tunc coepi anxie
cogitare intra me quisnam esset ille juvenis.
Cumque magno desiderio sciendi hoc aestuarem, subito
in dextera ejus crux aurea apparuit. Unde mox
conjectabam, quod ipse esset is, qui surgens a mortuis
primo Mariae apparuit. Eadem die ad vesperam,
cum non possem interesse conventui propter
invaletudinem, sedebam in capitulo cum magistra:
et eramus in psalmis vespertinis (erat autem pluviae
tempus) et vidi Irim fulgidam solo mentis intuitu:
exterioribus enim oculis faciem coeli, ab eo loco,
in quo eram, intueri non poteram. Et dixi Domino
in corde meo: « Obsecro, Domine, ut quod nunc
sola mente video, etiam oculo carnis aspiciam, quo

magis de hac visione spirituali certificer. » Non
enim mihi ipsi satis credebam. Et post paululum,
sorores de sacello exeuntes, constiterunt in claustro,
aspicientes in coelum. Mirante autem magistra quid
aspicerent; dixi, Irim (ut credo) vident, quam et
ego jam mentis intuitu vidi. Exeuntes ergo ad eas,
vidimus eam et nos.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.