PL 195, col. 135

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

27.
In Vigilia S. Jacobi apostoli, post prandium,
citra exstasim vidi lucem quam videre soleo,
quasi super ecclesiam B. Florini, ubi domini
fratres nostri manent: erat autem in sequenti die
ibi dedicationis festivitas celebranda. Et vidi
quasi scalam, in modum radiantis auri splendidam,
de luce illa descendentem usque ad altare majus,
quod est in sanctuario. Cumque aspicerem, vidi
adolescentes duos per eam descendentes usque ad
altare: qui autem praeibat, thuribulum aureum in
manu gestare videbatur. Post hos autem et alii duo
descenderunt: denique magna multitudo descendit,
et versa vice ascenderunt. Erantque ita ascendentes,
et descendentes, a nona prioris dici usque
ad nonam sequentis diei: tandiu enim continue in

hac visione permansi. Apparuit autem et B. Jacobus,
circa summitatem scalae stans, cum beata Christina
virgine, et Virgo virginum cum eis; in die autem
illo, circa tempus Dominici sacrificii, ad haec inferiora
nostrae habitationis descendere visus est. Vidi
autem eo die claritatem magnam circa praefatum
altare, et omnia, quae gerebantur illic; nam et operimentum
altaris quale esset cognovi, et magistrae
nostrae indicavi. Ipsa autem directo illuc nuntio
comperit ita esse, ut dixi.
28.
In Vinculis S. Petri rursus eum vidi in
eadem specie, qua et antea apparuerat. Post haec
Stephanum protomartyrem in die inventionis
suae. Deinde Osualdum regem; deinde Aphram

martyrem cum duabus pedissequis suis; deinde B.
Cyriacum; deinde B. Laurentium in Vigilia
ejus; omnes cum signis victoriosi martyrii vidi in
lumine. Erat autem tam densa lux, B. Laurentio
undique circumfusa, ut etiam palpari posse videretur.
Palmae et coronae ejus fulgor tantus erat, ut
quodam modo reverberaret oculos cordis mei, sicut
radiantis auri splendor oculos carnis solet repercutere.
Habebat autem stolam splendidam, a sinistro
humero usque ad dextrum latus protensam. Et interrogavi
magistram, quid sibi hoc vellet: et dixit
mihi, signum diaconatus ejus hoc esse. Stabat autem
cum eo et beatissima Virgo, sicut cum supradictis
omnibus: habebatque ipse facilem ad me blande
conversam, quousque desiderium meum implevit:

hanc enim gratiam omnes mihi solent exhibere.
29.
Factum est in sequenti anno, in Dominica
nocte, quae erat prima post festum B. Jacobi,
avocata a corpore rapta sum in exstasim. Et ecce
rota flammea grandis in coelo emicuit, cujus visio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.