PL 195, col. 136
Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne
magnas mihi incussit angustias, et continuo disparuit.
Post haec in eodem loco quasi ostium apertum
est, et introspexi per illud; et vidi lucem, longe
excellentiorem illa, quam videre consueveram, et
multa millia sanctorum in ea: stabant autem in
circuitu majestatis magnae, secundum hujusmodi ordinem
dispositi. Erant in quadam fronte illius circuitus
viri quidam, magnifici et excellentes valde,
adornati palmis et coronis copiose radiantibus, et
titulo passionis in fronte signati. Et intellexi, tam
ex titulo eorum, quam ex singulari gloria, quam
prae aliis habebant, hos esse venerabiles apostolos
Christi. Ad dexteram eorum copiosus quidam exercitus,
eisdem insigniis gloriosus astabat. Post hos,
et alii viri splendidi constiterunt, sed martyrii signum
in eis non apparuit. A sinistris vero apostolorum,
sacer ordo virginum effulgebat, decoratus
martyrii insigniis. Post has, et alter chorus insignium
puellarum, coronatarum quidem, sed absque
signis martyrii. Deinde et aliae venerandae mulieres,
cum velaminibus candidis apparebant: atque ita
ex his omnibus circuitus ille completus est. Alius
quoque magnae claritatis circuitus infra illum apparuit,
quem intellexi esse sanctorum angelorum.
30.
In medio autem omnium gloriam majestatis
immensae, quam effari omnino non possum, cujus
thronum gloriosum iris fulgida ambiebat. A dextris
autem majestatis, vidi similem Filio hominis, in
summa gloria residentem; a sinistris vero signum
crucis vehementer radiosum apparuit. Cumque haec
omnia trementi corde aspicerem, hoc quoque adjicere
dignatus est Dominus, ut mihi indignissimae
peccatrici de gloria suae ineffabilis Trinitatis, modo
quodam, quem explicare non valeo, nec audeo, hoc
significaret, quomodo vere una divinitas in personis
trina est, et tres personae una divina substantia.
A dextris autem Filii hominis Regina angelorum,
et Domina regnorum, in solio quasi sidereo, immenso
lumine circumfusa residebat. Ad sinistram
quoque praedictae crucis viginti quatuor honorabiles
viri, versis ad eam vultibus, in uno ordine consederunt.
Vidi non procul ab eis duos arietes, grandes,
et praeclaros, ante signum crucis, et sustinentes in
humeris suis rotam nimiae claritatis, et mirae magnitudinis.
His omnibus ita perspectis, in haec
verba prorupi dicens: « Levate oculos cordis vestri
ad deificum lumen; attendite et videte gloriam, et
majestatem Domini. » Mane post haec hora tertia
venit unus ex fratribus ad fenestram, et rogavi eum,