PL 195, col. 143
Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne
Dominum Deum Salvatorem meum, et vidi, et ecce
salva facta est anima mea. » Eram autem pernoctans
in oratione, nec potui corpus meum dare sopori,
prae nimia claritate lucis, quam tota nocte intuebar:
ostium enim illud, quod antea sine mentis excessu
intueri non poteram, continue apertum vidi in
magna jucunditate; et lux ejus decuplo clarior apparuit,
quam in praeteritis visionibus.
44.
Cum autem fieret apparatus ad celebrationem
prioris missae, quae inter matutinale officium erat
decantanda, vidi radium magnae claritatis de sursum
ab eodem ostio usque ad altare oratorii protendi.
Cumque inchoaretur Liber generationis,
ecce gloriosissima Regina coelorum, multo exercitu
angelorum comitata, per eumdem radium descendens
venit, et astitit a dextris sacerdotis, habens
coronam maximi, ac jucundissimi fulgoris in capite.
Cumque finito evangelio secundum consuetudinem
antiphona illa decantaretur, quae est: O mundi Domina;
elevata est cum suo comitatu, et per praedictum
radium lucis regressa est ad sedem suam:
ego autem cum toto illo tempore essem in exstasi,
eam tamen devotissime invocare non cessavi. Erant
autem duo splendidi juvenes, qui per praedictum
radium descenderant, commorantes circa ministros
altaris a principio missae usque ad finem; in secunda
quoque missa alii duo. Stabat autem horum
alter quidem ad latus sacerdotis, alter vero juxta
diaconum cum annuntiaret evangelium. Et de eo
quidem, qui erat secus diaconum, cogitabam intra
me, quoniam ipse esset unus ex diaconis nostris,
qui interfuit missae, essetque indutus alba (quod
quidem non erat), staret ad ministrandum; sed tamen
ex hoc eram dubia, quoniam hic albus et crispus
videbatur, ille vero niger erat. Tunc convertit
ad me faciem quasi indignans, et continuo verba
haec cordi meo infixa sunt: « Ego sum Angelus testamenti. »
Inter haec omnia, et columbam vidi, assidentem
sacrificio Dominico super altare.
45.
Sequenti die, tempore divini officii, vidi B.
Stephanum protomartyrem in superna claritate,
splendidum valde et insignem signis martyrii et
diaconatus. Eodem die ad vesperam vidi B. Joannem
Evangelistam, stantem in conspectu throni,
candidissimo amictu, et stola aurea more sacerdotali
decoratum. Respexi autem ad eum locum, in
quo quatuor evangelistas videre consueveram, et
tria quidem animalia vidi; locus autem Aquilae vacuus
apparuit. Die Innocentum, tempore divini officii,
vidi montem excelsum, et splendidum, et in
cacumine ejus Agnum candidum, et amabilem valde,
habentem signum Dominicae crucis in dorso. Sequebatur
autem eum multitudo martyrum copiosa, cum