PL 195, col. 144
Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne
palmis, et coronis rubore signatis. Et cogitanam
quidem apud me hos esse beatos illos infantes, qui
occisi sunt pro Domino Jesu; sed hoc in illis mirabar,
quod nulla infantiae signa in eis apparuerunt:
omnes enim juvenilis aetatis plenitudinem habere
videbantur. In Circumcisione Domini, et Epiphania
visiones vidi Dominicae diei, sed evidentius
in Epiphania. Tunc etiam in prima Vespera vidi
tres reges coronatos stantes ante thronum: et accedentes,
adoraverunt flexis genibus ante Filium
hominis et tollentes coronas de capitibus suis, obtulerunt
eas in manus ipsius: rursusque eas ab ipso
receperunt. In die ad missam, rursus eosdem tres
vidi, adorantes coram Domino Jesu: et munuscula
nescio quae lucida in manus ejus dare visi sunt.
46.
In Purificatione gloriosissimae matris Mariae,
ad missam, perlecto evangelio, in exstasim veni, et
vidi: et ecce domina mea, per radium lucis descendens
venit, et astitit a dextris sacerdotis: et juxta
eam vir grandaevus et venerabilis, barbam habens
canam et prolixam. Cumque sorores obtulissent luminaria
in manus sacerdotis, regressa est ad superna.
Et ecce copiosus exercitus insignium puellarum,
cum splendidis luminaribus, venit in occursum
ejus. Factaque aliquantula mora in extrinseca hac
luce, cum ipsa regressae sunt ad altiora, sequentes
eam cum gaudio. Eodem die ad vesperam cum essem
in exstasi, iterumque eam viderem in superna gloria,
invocavi devotissime auxilium ejus: et cum omni
diligentia me, et charos meos illi commisi, et in fine
orationis adjeci dicens: « Domina mea, quid de te
sperabo? » Et respondere visa est: « Bonam gratiam
de me sperare potes tu, et omnes qui fiduciam
habent in me. » Mirificavit Deus misericordias suas
in me etiam, frater mi, ex quo nuper a me discessisti,
et haec fecit mihi.
47.
Accidit in prima Dominica solemnis Jejunii
in primis Vesperis, ut venirem in mentis excessum:
et vidi rotam candidam in aere mira velocitate
circumeuntem, et in summitate ejus aviculam
candidam cum magna difficultate sese tenentem, ut
non circumferretur impetu rotae: et aliquoties quidem
paululum a summitate ad inferiora delapsa est,
ut esset in summo, atque in hunc modum diu laborabat,
vicissim labens, et resurgens. Post haec vidi
montem excelsum, et amarum valde, et super illum
delata est rota, iterumque ibi circumferebatur, ut
prius, et avicula ei adhaerens in suo labore perseverabat.
Eram autem vehementer admirans, quid ista
portenderent; et cum magno desiderio postulavi a
Domino intelligentiam visionis. Et accepto aliquantulo
intellectu, redii ab exstasi: moxque haec verba
ex improviso arripui: « Arcta et angusta est via,