PL 195, col. 145

Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne

quae ducit ad vitam, Domine, quis ibit per eam? »
Et subjunxi: « Ille, qui custodit vitam suam a carnalibus
desideriis, et non habet dolum in lingua
sua. » Et adjeci: « Domine, quid faciam ego? » Et
rursus haec verba responsionis inciderunt ori meo:
« Si vis ambulare, sicut ego ambulavi, considera
vestigia mea; et noli te avertere ad dexteram,
neque ad sinistram, sed sequere me, et sic pervenies,
quia dixi: Ego sum via, veritas, et vita; si
quis introierit per me, salvabitur, et pascua inveniet [(Joan. X)]
.
»
48.
Post haec in secunda feria rursus in exstasim
veni, et vidi praedictam visionem, ut prius; sed et
eo amplius, quia et scalam vidi supra rotam stantem,
quae tantae celsitudinis erat, ut cacumen ejus

coelos penetrare videretur. Postes ejus laterales lapidei
videbantur, et triangulares; ascensoria vero
diversissimis, ac pulcherrimis ab invicem differebant
intervallis. Id autem in memoria retinui, quod
primum eorum candidum erat, tanquam nix: secundum
vero rubicundum, tanquam ferrum ignitum.
Post haec die altera rursus vidi omnia, quae praedicta
sunt, et juxta rotam speciem viri stantem, cujus
caput aureum videbatur, et capilli ejus similes lanae
candidae, et mundae; oculi ejus lucidissimi, et decori
valde; pectus et brachia, quae in modum crucis tenebat
expansa, purissimum quemdam nitorem habebant
ad similitudinem argenti nitidissimi. Habebat
autem in dextera ramum arboris viridem, et
jucundum aspectu, in sinistra vero lucidam rotam,

iris varietate distinctam: venter ejus aenens, femora
ex chalybe, crura ferrea, pedes vero terrei videbantur.
Haec omnia frequenter in tempore Jejunii mihi
apparuerunt.
49.
Factum est autem in Dominica, quae erat
proxima post festum B. Gregorii, cum essem
in exstasi, et viderem visiones, quas in Dominicis
diebus videre consuevi; vidi egregium illum doctorem
in supernis, plenum gloria et claritate amabili,
ad similitudinem gloriae sanctissimorum episcoporum,
Martini et Nicolai. Habebat autem in capite,
quemadmodum et illos habuisse videram, diadema
quoddam venerabile, qualia a pontificibus gestari
dicuntur. Eadem quoque hora vidi praedictam visionem,

et aestuabam desiderio magno cupiens intelligere,
quae videbam, praecipue quid significaret
illa hominis species; nam de caeteris intelligebam
aliquid. Postulavi igitur a beato illo viro Dei devotissime,
ut impetraret mihi a Domino intelligentiam
visionis, quam desiderabam: et conversus ad me,
haec verba mihi respondit: « Non potes intelligere
quid ista significent, sed dic doctoribus qui legunt
Scripturas, ipsi sciunt. » Nunc igitur, amantissime
frater, hunc tibi, quaeso, laborem assume, ut Scripturas
divinas scruteris, et congruam ex eis interpretationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.