PL 195, col. 368

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

spectabat ad titulum, hesterna die, sicut potuimus,
explicavimus. Sed cum scriptum sit: Onus Babylonis,
quod vidit Isaias, filius Amos, quaerendum
putamus, quomodo visum sit ab Isaia onus istud:
maxime cum plures sint visiones, et ob quamdam
visionis excellentiam prophetae appellati sint videntes.
Est quippe visio sensualis, visio imaginaria,
visio phantastica, visio spiritualis, visio rationalis,
visio intellectualis. Visio sensualis est, qua
corporeis sensibus corporalia sentiuntur. Visio
imaginaria, qua earum rerum, quae per corpus sentiuntur,
intus imagines cernuntur, vel ex eis quae
percepta sunt, alia quae non sunt sensa finguntur.
Visio vero phantastica est, qua corporalium rerum
phantasmata vel oculis vel animo objiciuntur.

Porro spiritualis visio est, qua visibilium rerum
imagines aliquid significantes in ipso spiritu hominis
formantur. At visio rationalis est qua vera a
falsis, vel virtutes a vitiis discernuntur. Intellectualis
autem visio est qua, non dico vera a falsis
discernuntur, sed qua in ipsis veris veritas ipsa
conspicitur. Itaque visio sensualis in corpore est,
corporeos omnes sensus, eorumque vim naturamque
complectens. Dicimus enim, inspice, vide
quam album sit; gusta et vide quam dulce sit [(Psal.
XXXIII)] ; audi et vide quam sonorum sit; olfac et
vide quam odoriferum sit; tange, vide quam lene
sit. Omnis itaque per carnales sensus experientia
visio dicitur sensualis. Quae quidem visio prophetica

esse potest, prophetam vero facere non potest.
Visio quippe serpentis aenei, quam Moyses exaltavit
in eremo, qua filii Israel a serpentum morsibus curabantur [(Num. XXI)] ,
prophetica fuit; videntes tamen
prophetas non fecit. Sensualis etiam illa visio
fuit, qua sanctus Abraham tres viros vidit descendentes
per viam [(Gen. XVIII)] : quam et propheticam
esse ipse non dubitavit, qui tres vidit et unum
adoravit. Ex illa autem sensuali visione, quamvis
prophetica fuerit, ipse Abraham propheta non fuit;
sed ex alia, qua illam sensualem propheticam esse
conspexit. Magis igitur propheta fuit, qui exaratas
in pariete aulae regiae Babylonis litteras exposuit,
quam qui manum articulosque conspexit scribentis [(Dan. V)] .
Porro visionem illam, qua in animo

corporalium rerum quas sensu percepimus, videmus
imagines, idcirco imaginariam dicimus; quia
non aliunde nobis ingeruntur harum rerum similitudines,
sed a nobismetipsis per sensus inductae,
sicut eas foris vidimus, ita eas intus imaginamur,
vel ex eis ipsis alias fingimus. Nam similitudinem
cervi quadrupedis, quem oculis vidi, interius imaginor,
et ex ea cervi sex pedum quem nunquam
vidi, imaginem fingo. Haec autem visio nec prophetica
aliquando est, nec prophetam aliquando facit,
nisi forte ideo prophetica dici possit, quod res sensibiles,
quando propheticae sunt imaginari in animo
possunt, Phantastica sane visio aliquando a corpore
fit, aliquando ab anima, aliquando autem ab alterius
naturae spiritu, a corpore, vel somno, vel

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.