PL 195, col. 369

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

morbo. Somno, quando dormientibus nobis corpore,
anima, quae dormire non potest, vacantibus
sensibus, quibus in veris corporibus intuendis occupabatur,
interim in corporum phantasiis naturaliter
versatur. Morbo, quando mala aliqua valetudine
sensibus perturbatis, visa similia corporibus
cernuntur, quod phreneticis saepe accidere manifestum
est. Sane ab ipsa anima phantastica visio est,
quando ea ipsa, quae anima in se frequenti versat
cogitatione, dum vigilat, per phantasias quasdam
contuetur, dum dormit. Porro ab alterius naturae
spiritu formatur haec visio, quando vel oculis carnis
per phantasmata vana deluditur, vel dormientibus,
vel aegrotantibus, rerum phantasiae a malis
spiritibus animae praesentantur, vel cum vigilante

et sano corpore, anima ab ipsius sensibus abripitur.
Nam pro certo scimus multorum oculis ita delusum
esse, ut homo eis bestia videretur, ut aqua
fluere, ubi nulla erat aqua, aestimaretur; ut ignis
saevire, ubi ignis non erat, putaretur: et multa hujusmodi.
Quod autem a daemonibus somnia multa
formentur, nulli incredibile est. Phreneticis vero,
vel quolibet morbo alio affectis, licet ipsa valetudine
multa visa formentur, potest tamen fieri, ut a
nequam spiritibus multa eorum animis objectentur.
Verum quoties animam a sensibus, quasi in quemdam
excessum malus abripit spiritus, delusum phantasmatibus
hominem, aut daemoniacum facit, aut
arreptitium, aut falsum prophetam. Hanc itaque
visionem, quam phantasticam diximus, a prophetarum

officio omnino separamus. Porro visio, quam
ideo spiritualem dicimus, quia in spiritu hominis
alterius spiritus operatione formatur, aut per somnium
fit, aut per excessum. Per somnium, cum a
bonis spiritibus corporalium rerum imagines in
animo dormientis formantur. Quae profecto visio,
licet prophetica sit, prophetam tamen non facit.
Prophetica quippe visio illa fuit, qua Joseph patriarcha
vidit solem, et lunam, et stellas undecim
adorare se [(Gen. XXXVII)] . Propheta tamen hac visione
non fuit, si ipsius mysterium visionis non
intellexit. Neque Pharaonem dicimus prophetam
fuisse, quia futurae ubertatis, famisque sequentis
in somnis dicitur praesagium conspexisse, sed Joseph
[(Gen. XLI)] ,
cui Deus, somnii illius occasione,
propositi sui reseravit arcanum. Nec Nabuchodonosor
prophetae nomine dignum aestimo, cui statua
illa in somnis apparuit, sed potius Danielem, cui
somnium ipsum, somniique datum est nosse virtutem [(Dan. II)] .
Praeterea cum sano corpore, nec
somno sensibus consopitis, aliquo occulto opere
spirituali in ea visa, quae similia sunt corporalibus,
anima rapitur, exstasis dicitur, vel excessus:
qua visione occulta revelantur et praemonstrantur
futura.
Cui cum accesserit visio intellectualis, de qua
postea tractabimus, fit talia videns propheta, vel
mysteria loquens, vel occulta patefaciens, vel ventura
praenuntians. In excessu mentis Petrus descendentem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.