PL 195, col. 370
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
de coelo discum aspexit, in quo erant
omnia genera reptilium et animantium, dictumque
est ei: Macta et manduca [(Act. X)]
. Quam certe
visionem, vel praeceptum, non tunc quidem, sed
accedente postmodum intellectuali visione, cognovit,
quando ait: In veritate comperi, quia non est
personarum acceptor Deus; sed in omni gente qui
timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi [(ibid.)]
.
In spiritu praeterea, non in carne sanctum
Ezechielem prophetam, multa Christi et Ecclesia
sacramenta sub specie civitatis in monte positae,
legimus aspexisse [(Ezech. XL)] , raptumque per excessum
in Jerusalem, abominationes pessimas
Judaeorum prophetico oculo deprehendisse [(Ezech.
VIII)] . Utrum autem per bonos aliquando spiritus
in sensibus hominum aliquid fiat, quo sensus ipsi
fallantur, sicut eorum profecto fallebatur sensus,
quorum oculi tenebantur ne Christum agnoscerent,
nolo praecipitare sententiam. Nam utrum per bonos
aut malos spiritus Syri percussi sint caecitate, ne
Eliseum, vel Samariam agnoscerent [(Luc. XXIV;
IV Reg. VI)] , incertum habeo. Rationalis sane visio ea
est, qua sine omni corporalium sensuum adminiculo
verum, vel falsum certa ratione apprehendimus;
qua inter vitia virtutesque discernimus;
qua numerorum, et ponderum, et mensurarum
rationes veras esse probamus; ita ut nihil certius
carne videamus quam ternarium numerum, in
duas aequales partes dividi non posse, mente conspicimus.
Igitur visione sensuali corporalia cernimus,
ex imaginaria corporalia imaginamur;
phantastica per imagines corporales illudimur;
spirituali per corporeas similitudines spiritus eruditur;
rationali in invisibilibus mens exercetur;
intellectuali in ipsam veritatem mens inducitur.
Nam intellectualem illam dicimus visionem, qua
mens omne corpus, omnesque corporeas imagines
ac similitudines transcendens, in ipsa luce veritatis
requiescit; in qua vera et vere sunt omnia
praeterita, praesentia, et futura, nec aliter futura quam
praeterita. Unde Dominus in Evangelio: Multa habeo
vobis dicere [(Joan. XVI)]
. Habuit eis dicere
multa, non in multis, neque per multa, sed in uno
et per unum; ubi multa non sunt multa sed unum.
Sed non potestis portare modo.
Sensuali enim visione
ob dulcedinem praesentiae ejus occupati, et
corporalibus ejus verbis corporaliter intenti, ad
intellectualem illam visionem, quae omnium corporalium
excludit memoriam, ubi ipsa Veritas loquitur,
assurgere non valebant. Ideo ait: Expedit
vobis, ut ego vadam [(ibid.)]
: ut scilicet corporalis
haec visio, corporaleque colloquium subtrahatur.
Scio in monasterio virginum, quae sub
venerabili et cum summa reverentia nominando
sancto Patre Gilberto uberes pudicitiae fructus
quotidie transmittunt ad coelos, quamdam fuisse,
vel adhuc forte superesse virginem sanctam, quae
cum omnem mundi amorem, ac carnales omnes
affectus, curamque corporis omnem, et exteriorum