PL 195, col. 377

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

aliae de vocis exaltatione sententiae; sed quia nos
ob alia quaedam negotia instans hora compellit,
ab hac consideratione, Deo volente, crastini sermonis
sumemus initium. Vos autem de sermone
ad lectionem, de lectione transeuntes ad orationem,
pias ad aures Jesu devotis pulsate precibus ut
revelet oculos nostros, et consideremus mirabilia
de lege sua, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit
et gloriatur. Amen.
SERMO V. De eodem capitulo.
Non excidit vobis, fratres charissimi, ex quo
initio, secundum hesternam promissionem nostram,
hodiernus debeat sermo procedere. Praedicatoribus
veritatis, ut diximus, vocis indicitur exaltatio

ut ubique terrarum salus, quam operatus est
Dominus in medio terrae, apostolis praedicantibus
audiatur, et sic reminiscantur, et convertantur ad
Dominum universi fines terrae [(Psal. XXI)] ; et in
insulis, quae procul sunt, dicant, Salvator noster
adveniet. Volens praeterea sanctus propheta inter
Veteris Novique Testamenti praecones subtili examinatione
distinguere, istos, ut vocem exaltent,
hortatur. Nostis populo huic Judaico, ut carnali
et nihil nisi terram sapienti, terrenam felicitatem
fuisse promissam, panis vinique copiam, lactis ac
mellis abundantiam secundum illud: Si volueritis,
et audieritis me, bona terrae comedetis [(Isa. I)]
. Et
illud: Si ambulaveritis in mandatis Domini, adhaerentes
ei, disperdet Dominus omnes gentes has ante

faciem vestram. Omnis locus, quem calcaverit pes
vester, vester erit [(Deut. I)]
. Et in Amos propheta: Comprehendet arator messorem; et calcator uvae
mittentem semen
[(Amos IX)]
. Et multa his similia. Non
igitur exaltabant vocem, qui terrena promittebant;
qui jacenti in imis populo, quae ima sunt praedicabant;
qui temporalia, amantibus temporalia, praemia
proponebant. Exaltatur autem vox eorum,
quos Christus Novi Testamenti evangelistas constituit;
qui coelestia desideranda, terrena vero
docent esse spernenda; qui nihil mercedis suis
promittunt auditoribus in praesenti; imo hic labores
et agones, in futuro coronas et praemia pollicentur.
Exaltabat plane vocem Paulus, cum diceret:
Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera
Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super
terram
[(Colos. III)]
. Et iterum: Id quod in praesenti
est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra
modum in sublimitate aeternum pondus gloriae operatur
in nobis [(II Cor. IV)]
. Sanctissimus quoque
evangelista Joannes vocem exaltans, et quasi filius
tonitrui super Babylonem terribiliter intonans: Nolite
inquit, diligere mundum, neque ea quae in
mundo sunt [(I. Joan. II)]
. Et: Mundus transit, et
concupiscentia ejus [(ibid.)]
. Primus etiam evangelicae
gratiae praedicator Joannes Baptista, non a
regno terreno, sed a coelesti suae praedicationis
sumpsit exordium, exaltans vocem et dicens. Poenitentiam,
inquit, agite, appropinquabit enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.