PL 195, col. 378

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

regnum coelorum [(Matth. III)]
. Exaltat itaque vocem,
qui praedicat spiritualia, qui loquitur divina, qui
promittit coelestia. Exaltate vocem, levate manum.
Levantur manus in oratione, levantur in bona operatione,
levantur in miraculorum exhibitione. Incumbit
quippe praedicatoribus, ut pro ipsis, quibus
praedicant, orent primum ut audiant, deinde ut
credant, postremo ut in ipsa fide ac bonis operibus
perseverent. Incumbit illis nihilominus, ut his,
quae docent, non contraria faciant, ut mens, vox,
manusque concordent intentione, sermone, actione.
Possunt et in manuum levatione ea quae per manus
apostolorum fiebant signa, et prodigia in
plebe, non inconvenienter accipi: hisque praenuntiatum
verbis, quod in Evangelio legimus, Domino

praecipiente, completum. Ite, inquit ad discipulos, praedicate, dicentes: Appropinquabit regnum coelorum [(Matth. X)]
.
Hoc est, quod dixit Isaias. Exaltate
vocem. Et addidit: Infirmos curate, leprosos mundate,
daemones ejicite [(ibid.)]
. Et inde propheta: Levate manum.
Sed nec inconveniens erit, ut credo,
si elevatione manuum, vel vocis exaltatione recta
praefiguretur intentio: quae si sola perversa fuerit,
et in inferiora declinans; et verba, et opera, quantumcunque
videantur sublimia, a Deo judicabuntur
jacentia. Nam hi qui non sincere, neque ex veritate
Dei Evangelium praedicabant, sed ex occasione de
quibus ait Paulus: Omnes, quae sua sunt, quaerunt,
non quae Jesu Christi [(Philipp. II)]
. Et: Hujusmodi
Domino Jesu Christo non serviunt, sed suo ventri
[(Rom. XVI)] ;
nec vocem exaltabant, nec manus
levabant; quia, quidquid sublime sonabat in verbis,
quidquid in miraculis eminebat altum, profecto
totum vilis et perversa intentio in infima dejiciebat.
Unde propheta: Et victimas suas declinabant in
profundum [(Osee V)]
. Salutaris quippe hostia est
veritatis praedicatio, carnis afflictio, pauperum recreatio,
assidua et intenta oratio. Sed has certe
victimas declinant in profundum qui, relicta intentione
coelestium praemiorum, eas ad haec infima
praesentium contorquent commodorum. Unde Dominus
in Evangelio: Videte, ne justitiam vestram
faciatis coram hominibus, ut videamini ab illis [(Matth. VII)]
,
etc. Itaque qui praedicationis officium,

vel prophetiae donum, vel gratiam miraculorum,
vel opera justitiae, vel lumen scientiae, in vanitatem
humanae laudis, vel in avaritiam turpis quaestus
expendunt, nec vocem exaltant, nec manus levant,
nec praemia coelestia, sed aeterna supplicia exspectant.
Nam quod etiam donis illis sublimioribus,
prophetia scilicet, et miraculis, plurimi abutantur,
et prophetia Balaam, et miraculis Judae facile comprobatur.
Maxime tamen argumento nobis est illa
terribilis in Evangelio Salvatoris sententia, qua
dicit: Multi venient in die illa, dicentes: Nonne
in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo
multa signa fecimus? Et tunc confitebor illis, quia
non novi vos [(ibid.)]
. Eia, fratres charissimi,
aemulamini charismata meliora, humilitatem, patientiam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.