PL 195, col. 379
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
charitatem. Haec certe meliora, quia utiliora.
Non enim humilibus, non obedientibus, non
invicem in charitate diligentibus dicet Dominus in
illa die: Non novi vos: quod scimus eum multis
prophetantibus et miracula facientibus esse dicturum.
Nullus itaque vestrum, fratres, ideo se putet
Deo minus acceptum, quia se non videt miraculis
gloriosum; sed secundum tria illa, quae diximus,
quam divinis sit gratus aspectibus, nihil haesitans
metiatur: nam. Superbis Deus resistit, humilibus
autem dat gratiam [(Jac. IV)]
; et: In patientia vestra
possidebitis animas vestras [(Luc. XXI)]
; et: In hoc
cognoscent omnes, quod discipuli estis Christi, si
dilectionem habueritis adinvicem [(Joan. XIII)]
. Sancti
igitur apostoli, virique apostolici, quos, ad debellandum
atrium fortis, Christus misit in mundum,
vocem suam quadrifarie dicimus exaltasse regni
Dei praedicatione, bonorum coelestium promissione,
contemptu praesentium, intentione futurorum.
O quam pulchri super montes virtutum
pedes, id est affectiones, evangelizantium pacem,
bonae voluntatis hominibus, propter bona coelestia,
terrena spernentibus! Pulchri sane pedes, quibus
nec saltem pulvis adhaeret, sed velut posita in pelvim
aqua, ab ipso Christo abluitur, aut in ipsos,
propter quos contrahitur, ipso Domino jubente, excutitur.
Quidquid enim praedicatores, vel praelati ex
occasione officii sui, terrenarum affectionum pulveris
contrahunt, vel ab ipsa charitate, pro qua contrahitur,
Christo operante, diluitur, secundum illud:
Charitas operit multitudinem peccatorum [(I Petr. IV)]
;
vel certe in ipsos, pro quibus laborant,
si fuerint ingrati vel inobedientes, excutitur, ut totum
non praedicatori, sed ipsis potius imputetur.
His omnibus diligenter consideratis, brevi epilogo
sensum litterae explicemus. Vox prophetae, vel certe
vox Domini per prophetam ad apostolos: Super
montem caliginosum levate signum [(Isa. XIII)]
. Ac si
diceret: Contra Babylonem, id est mundum, qui
mons est propter elationem, caliginosus propter errorem,
signum fidei et Dominicae passionis levate,
ut humilitate crucis mundi superbia debelletur, lumine
fidei errorum tenebrae depellantur. Nec id
uno in loco, aut in una fiat regione, sed exaltate
vocem ut in omnem terram exeat sonus vester, et
in fines orbis terrae verba vestra. Ut autem doctrina
veritatis libentius audiatur, facilius credatur, devotius
recipiatur, levate manum ut quod verbis docetis,
miraculis confirmetis. Quae omnia impleta sunt,
quando discipuli profecti praedicaverunt ubique, Deo
cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus
signis [(Marc. XVI)] . Potest legi et ita. Vos praedicatores
verbi Dei, ascendite de valle ad montem, de
littera ad spiritum, de carnalibus caeremoniis legis
ad coelestia sacramenta Evangelii; et ita in monte
illo caliginoso, in quo est Deus, id est Scripturarum
scientia positi, levate signum, et vocem. Vel ita:
Vos, quos sublimia praedicare praecipio, ad sublimia
mente conscendite, ut in monte contemplationis