PL 195, col. 383
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
puritas orationis, sicut dicit Apostolus: In omni
loco levantes puras manus sine ira et disceptatione [(I Tim. II)]
.
Ille puras manus levat in oratione,
cujus conscientia tempore orationis exsultans, bonorum
operum recordatione in quamdam confidentiam
sese attollit, et divinis praesentat obtutibus.
Quae quidem confidentia ex innocentia aut ex poenitentia
necesse est oriatur, si videlicet aut non
flenda commiserit, aut commissa digne defleverit.
Sed quando me, inquis, digne sufficienter poenituisse
praesumam? Nunquam omnino. Unde igitur
ista confidentia? Eia, fratres charissimi, spiritualia
spiritualibus comparamus. Omne datum optimum,
et omne donum perfectum, desursum est [(Jac. I)]
. In
cujus, quaeso, potestate est sic orare ut velit? Itane,
quando volumus, aut in lacrymas resolvimur,
aut devotione fervescimus, aut erigimur confidentia,
aut flamma charitatis succendimur, aut contemplatione
sustollimur? Experti estis, quam nihil horum
in vestra sit potestate; sed mittit Deus Spiritum
Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
Iste igitur Spiritus has in oratione affectiones dispertit,
dividens singulis prout vult. Ipse adeo in
cordibus orantium gemitum salutarem infundit, ut
ipse etiam gemitibus inenarrabilibus dicatur interpellare
pro nobis [(Rom. VIII)] . Inenarrabilibus, inquam:
quis enim sufficiat enarrare, quot modis
mens in oratione afficiatur, in qua nunc pudor
gemitum excitat pro peccatis, nunc amor pro poenis,
nunc devotio pro affectu, nunc amor pro desiderio?
Sed ex consideratione praesentis infirmitatis,
vel infelicitatis, plerumque compungimur, et vitae
hujus fastidio ingemiscimus: et poenas quas timemus,
et regnum quod speramus, ante oculos ponimus,
et Dei circa nos immensa beneficia recordamur:
nullo tamen doloris sensu afficimur, nullo
timoris affectu compungimur, ad nullum coelestis
beatitudinis desiderium sublevamur. Plerumque
nihil horum prae oculis habentes, subito in haec
omnia rapimur, et de affectu in affectum modo
quodam ineffabili transeuntes, lacrymarum imbre
perfundimur. Quid est hoc? Certe quia, Ubi Spiritus
vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde
veniat, aut quo vadat [(Joan. III)]
. Scis quando venit,
quia non se sinit ignorari cum spirat; scis quando
vadit, quia tepor fervori recedenti succedens, non
te sinit ignorare cum spirare jam cessat. Sed nescis
unde veniat, aut quo vadat. Unde venit, aut quo
vadit Spiritus, qui replet orbem terrarum? Neque
enim ab ipso vox ista aliena est: Coelum et terram ego
impleo [(Jer. XXIII)]
. Et tamen venit, et nescis unde veniat;
et vadit, et nescis quo vadat. Nescis certe unde
veniat, an a secreto misericordiae, an a tribunali justitiae,
an ex abysso judiciorum, an ex thesauris scientiae.
Cum enim venit ut excitet torpentem, vel compungat
peccantem, vel consoletur afflictum; quasi
ex cubiculo misericordiae dicitur processisse. Quando
vero ut bene operantem spiritualis compunctionis
suavitate remuneret, ex justitiae eum sede ad nos