PL 195, col. 384
Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne
dicimus descendisse. At ubi illorum mentibus salutarem
nunc inspirat affectum, quibus omnia cooperantur
in malum; qui ingrati beneficiis, servantur
suppliciis; quibus et bonum, et malum simul sunt
ad tormentum; eum ex abysso judiciorum advenisse
non dubites. Si vero ea causa venire dignatur,
ut mens hujusmodi visitatione purgata, ad rimanda
divinae secreta scientiae, luminosior aptiorque habeatur,
quasi ex scientiarum thesauris eum exisse
confidas. Sed nescis unde veniat, cum nescias utrum
amore, an odio dignus sis [(Eccle. IX)] : et utrum misericordiam
praeroget, an mercedem restituat, an
exerceat judicium, scire non possis. Nescis et quo
vadat, utrum videlicet e vicino subsistat, post modicum
rediturus; an longius eat, post multum temporis
reversurus; an offensus recedat, nunquam
denuo reversurus. Itaque quando vult spirat, et
ubi vult spirat, et sicut vult spirat, dividens singulis
quod vult, et sicut vult [(I Cor. XII)] . Quoties tamen
orantis mentem in quamdam confidentiam erigit,
et oblitteratis omnibus, quae conscientiam obscurabant,
timorem pro delictis et sollicitudinem a
corde prorsus expellit, facitque eum miro et ineffabili
modo de salute sua eo puncto temporis certum,
manus ejus in excelsum elatas non dubites. Quod
quia fit sanctorum auxilio angelorum, ad illos dictum
intelligi potest: Levate manus. Praeterea contra
tria peccatorum genera quibus peccamus, cogitatione
scilicet, sermone, et opere tria haec a nobis
ipsis auctoritate prophetica exiguntur: Super montem
caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate
manum. Cor quippe nostrum cum per naturam sublime
sit, et per profunditatem inscrutabile, mons
caliginosus dici potest; quod necesse est crucis
semper memoria muniamus, ne peccemus cogitatione;
jubemurque exaltare vocem, ne peccemus
sermone. Necessarium sane praeceptum, praesertim
hoc tempore, quo fere omnium lingua tota die circa
infima, vel noxia quaeque versatur, et rarus sit qui
vocem in sublime sustollat. Eia, fratres charissimi,
pudet dicere, quomodo convenientibus multis in
unum, detractiones undique sonent, et ferveant judicia.
Nam ut taceam mundi amatores, quorum totus
sermo de lucro, aut turpitudine est; de illis,
qui videntur saecularibus abrenuntiasse operibus,
quid dicam? quorum omnes fere disputationes et
collationes de ventre sunt, pro ejus non dicam delectatione,
sed onere. Nunc enim ira turbidi, nunc
dejecti tristitia, nunc odiis inflammati, nunc pressi
murmure, nunc lite sunt effrenati, quorum mens intestinis
semper conformatur et ventri, inde sibi aut
gaudium mutuant, aut dolorem. Isti utique non vocem
exaltant, sed turpiter dejiciunt. Quod similiter
faciunt, qui tota die de alienis tractant negotiis, qui
de suis se jactant operibus aliorum detrahendo discutiunt
qui, seriis utilibusque praetermissis, vana
et ludicra in medium proferunt. Contra haec omnia
jubet nos sermo propheticus exaltare vocem, ut
sermo noster de coelestibus sit, qui vel Dei timorem