PL 195, col. 385

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

incutiat, vel amorem infundat, vel augeat scientiam,
vel mores componat. Jubemur et manus levare, ut
thesaurizemus in coelum, ubi nec aerugo, nec tinea
demolitur [(Matth. VI)] , ut videlicet omnia opera nostra
transmittamus ad coelum, non facientes justitiam
nostram coram hominibus, ut videamur ab eis. Et ingrediantur portas duces.
Haec omnia, fratres,
quae de signi levatione, vel vocis exaltatione, vel
manus elevatione diximus, quaedam, ut ita dixerim,
portae sunt, per quas virtutes introducuntur ad animam,
quasi quidam coelestis exercitus, quo vitia,
quibus fuerat Babylon, id est civitas confusionis affecta,
penitus expellantur: et sic vocetur civitas
sancta, urbs fidelis. Hujus exercitus duces, principales
virtutes intelligamus, prudentiam, temperantiam,

fortitudinem, justitiam. Hi duces, si cogitationes
nostrae sanctae fuerint, si sermones boni, si
munda opera, quasi portas quasdam intrantes, totam
animam suae subjiciunt ditioni, replentes eam
virtutibus, et sancto Spiritui domicilium praeparantes.
Diutius quam putabamus nos sermo iste detinuit;
utinam tam utilis fuerit quam prolixus! Ad
illa itaque quae sequuntur inspicienda, vel tractanda,
tempus aliud exspectemus, obsecrantes eam: Qui
habet clavem David; qui aperit, et nemo claudit,
claudit et nemo aperit [(Apoc. III)]
, quatenus quod
clausum est in Scripturis suis, aperire dignetur,
Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat
per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO VII. De eo quod scriptum est: « Ego mandavi, » usque: « Exsultantes in gloria mea. »

De onere Babylonis, sicut meminit charitas vestra,
quinque jam sermones absolvimus, in quibus
de monte caliginoso, et de levatione signi, et de
exaltatione vocis,et manuum elevatione, sicut potuimus,
disputavimus. Jam nunc, ne cui videatur
ambiguum, ad Novi Testamenti praecones vocem
istam, sicut diximus, prophetice fuisse directam,
manifeste id ipsum loquentis in propheta verbis Domini
declaratur. Dicit enim: Ego mandavi sanctificatis
meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes
in gloria mea. Dederat quippe mandatum ut
omnia quae praecepta sunt fierent, sed a quibus fierent

non expresserat. Ideo quasi quaerenti et dicenti,
Domine, cui ista committis tam magna sublimiaque
negotia? Respondet: Ego mandavi sanctificatis
meis, et. Quibus verbis, ut mihi videtur,
tres praedicatorum ordines exprimuntur, quorum
primum sanctificatos appellat, secundum fortes
in ira sua, tertium exsultantes in gloria sua. Notatur
et hic triplex Ecclesiae status, primus electionis,
secundus persecutionis, tertius pacis. Potest enim
sanctificatio referri ad electionem, ira ad persecutionem,
gloria ad pacem. Primum itaque electi sunt
apostoli et discipuli Christi, quos profecto sanctificatos
appellat: pro quibus specialiter illa ejus effusa
est oratio, quam post ultimum in coena sermonem
mirabili et ineffabili affectu ad Patrem profudit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.