PL 196, col. 1074
De gemino paschate (Richardus S. Victoris), J. P. Migne · De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
et gloriam Deo concrepent, ut totus homo tendat
ad Deum, juxta illud: Levemus corda cum manibus
in coelum, ut qui totum fecit totum possideat [(Thren.
III)]
. Sic igitur procedamus donec occurramus omnes
in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis
Christi obviam Christo in aera. Deus bonus
pastor, qui posuit animam suam pro ovibus suis,
introducat nos in veram terram promissionis, in
terram viventium, quae fluit lacte et melle. Haec
terra viventium est nobis promissa a Christo qui
est Dei virtus et Dei sapientia, quam terram dabit
nobis in haereditatem, quando manifestabit se nobis
ducens ad paternam visionem, ad summi boni fruitionem,
ad omnium deliciarum affluentiam. Et nos
egredientes et ingredientes pascua inveniemus.
Egrediemur per sensum carnis, et pascua inveniemus
in lacte humanitatis Christi. Ingrediemur per
sensum rationis, et pascua inveniemus in melle divinitatis
ejus. Ibi erit aeterna satietas, gaudium
plenum quod nemo tollet a nobis, quia aeternum hoc
erit in fine sine fine, ad quem nos perducat ipse
auctor pietatis. Amen.
redundare. Quisquis haec vides, miror si
non et ipse exclames: Quid est tibi, mare, quod fugisti;
et tu Jordanis, quia conversus es retrorsum?
Nunquam solent fieri hujusmodi miracula, nisi ante
veros Judaeos, nisi ante bonos Hebraeos.
CAPUT II. De gemina confessione, et gemina promotione.
Confessio facit Judaeum, transitus facit Hebraeum.
Judaeus siquidem confitens, Hebraeus transiens
interpretatur. Et est confessio vera, et est confessio
ficta. Similiter est transitus bonus et est transitus malus.
Confessio vera facit Judaeum verum, et transitus
bonus facit Hebraeum bonum. Ascribere tibi mala tua,
ascribere Deo tuo bona tua, confessio vera, confessio
recta. Illa est criminis, ista est laudis; utraque sane
utilis, utraque laudabilis. Similiter est duplex transitus;
uterque quidem bonus, uterque necessarius.
Qui transit de malo ad bonum, bene quidem transit;
et qui transit de bono ad optimum, bonum et
ipse transitum facit. Cognosce ergo, et confitere
mala tua, et noli in ipsis remanere; sed transi ea,
et factus est transitus primus, et confessio prima.
Similiter confitere Deo de bonis tuis, lauda ipsum
pro bonis suis, et noli torpere in ipsis: sed nitere
quantum potes ad meliora, et transi ad optima, et
factus est transitus secundus, et confessio secunda.