PL 196, col. 1075

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

Ad confessionem primam solet fieri miraculum primum
et ad confessionem secundam solet fieri miraculum
secundum. Per confessionem siquidem criminis
efficitur fuga maris, et ad confessionem laudis
statim convertitur Jordanis.
CAPUT III. Quomodo confessio criminis valeat ad exterminium mali.
Omnia namque in confessione lavantur: conscientia
mundatur, amaritudo tollitur, mare fugatur,
tranquillitas redit, spes reviviscit, animis hilarescit.
Siquidem beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Quid est lugere, contristari, nisi maris
tempestatibus agi? Et quid est gaudium consolationis,
nisi fuga maris et absentatio doloris? Audi

Judaeum crimina sua confitentem, et attende ante
eum aquam maris fugientem: Dixi, inquit, confitebor
adversum me injustitiam meam Domino, et tu
remisisti impietatem peccati mei [(Psal. XXXI)]
. Iniquitatem
confitebatur, et mare fugabatur, quia impietas
remittebatur. Impietas enim mare est, dulcem
siquidem aquam facere non potest; sed est
aqua ejus salsa valde et multum amara, et amaritudo
ejus amaritudo amarissima. Quid, quaeso,
dulcedinis habet invidia? Quid, obsecro, dulcoris
habet iracundia; quid suavitatis impatientia? Hujusmodi,
ut arbitror, aquae quaelibet amarae sunt, et
mare faciunt, quia nulli penitus sapere, nemini placere
possunt. Vides ne ergo quale sit hujusmodi
mare magnum, et spatiosum manibus quod potest

appellari malitiae. Nam est et aliud quod potest dici
miseriae habens et ipsum quidem minime dulcem
aquam, sed minus tamen amaram. Sed felix qui dominatur
a mari usque ad mare, ut nulli subjaceat
culpae, nulli succumbat poenae, in tantum, ut non
dominetur omnis ei iniquitas, nec eum opprimat
ulla adversitas. Felix ante cujus conspectum mare
fugit malitia recedit, miseria cedit, conscientia hilarescit.
Nunquidnam qui ejusmodi est, fiducialiter
psallere non potest? Quid est tibi, mare, quod fugisti?
Si vis ergo et tu fac quemdam bonae professionis
Judaeum; confitere ex corde peccatum tuum,
ut possis et ipse videre tale spectaculum, tam grande
miraculum, et psallere non dubites hujusmodi hymnum.

Quid est tibi, mare, quod fugisti?
CAPUT IV. Quomodo confessio laudis valeat ad promotionem boni.
Sed nunc illud consideremus, quomodo ad confessionem
laudis soleat fieri conversio Jordanis. Sed
hoc melius, ut arbitror, operando quam disputando
discimus, hoc citius experiendo quam loquendo
probamus. Denique satage et tu confiteri, mirari,
venerari Dei potentiam, Dei sapientiam, Dei misericordiam,
et certus sis quia, quanto plus laudabis,
tanto ardentius amabis. Ne te ergo pigeat divinam
gratiam multum laudare, ut multum ames;
multum amare, ut multum desideres. Quanto
enim vehementius desiderabis, tanto citius obtinebis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.