PL 196, col. 1076

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

quod multum concupiscis. Ama quod prius
contemnebas, contemne quod prius amabas, et
securus sis, quia conversus est Jordanis. Dilige
Deum, despice mundum, et vere fatebor quia Jordanis
conversus est retrorsum. Qualis, quaeso, ista
est conversio Jordanis: quam mirabilis, quam laudabilis,
quam amabilis, totum impetum amoris,
totam inundationem dilectionis, totam affluentiam
delectationis, magna cum festinatione currere non
deorsum, sed sursum, quaerere quae sursum sunt,
non quae super terram; ita ut veraciter profiteri
possis, quia Jordanis conversus est retrorsum! Haec
causa, ut arbitror, exstitit, cur Prophetam fieri
Judaeum nec piguit, nec puduit, eo quod veraciter
agnoverit quia Bonum est confiteri Domino, et

psallere nomini tuo, Altissime [(Psal. XCI)]
. Inde est illa
firma professio et devota promissio: Confitebor
Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo
eum [(Psal. CVIII)]
. Nonne Judaeum se esse voluit,
cum dixit: Lauda, anima mea, Dominum? [(Psal.
CXLV.)]
Nonne aquam Jordanis deorsum fluere prohibuit
cum animam suam blanda allocutione admonuit? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare
vultus mei, et Deus meus
[(Psal. XLII)]
. Nonne
Jordanis fluenta converti desideravit, cum ait: Convertere,
anima mea, in requiem tuam, quia Dominus
benefecit tibi [(Psal. CXIV)]
. Miror si hoc audies, et
ipse non ambis fieri Judaeus, et confiteri Domino,
quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia
ejus, et inveniaris dignus, cui dignetur Dominus

ostendere tam grande miraculum, ut cum Propheta
psallere possis; quia Jordanis conversus est retrorsum.
CAPUT V. Quod prima promotio virtutis sit in contemptu mundi.
Sed nec illud, quaeso, tibi satis, cum fueris Judaeus,
nisi efficiaris pariter et Hebraeus. Profecto idem ipsi
Hebraei, qui et Judaei, licet ex alio Judaei, et ex alio Hebraei.
Nam confessio, ut dictum est, Judaeum, et transitus
efficit Hebraeum. Denique et tu ipse, si in Aegypto
es, transi, et desere Aegyptum, et fecisti quemdam
bonae spei Hebraeum, et videbis in fuga maris magnum
illud et stupendum miraculum. Sed, si ipsum etiam
desertum transire studueris, videbis adhuc majora

his in conversione Jordanis. Primus ergo transitus
est de Aegypto, secundus de deserto. Primo transi
de mundo ad teipsum, secundo de teipso in Deum,
Mundum amasti, mundum despice, et transi. Desere
curas saeculi, et age curam tui, et incipis esse cultor
eremi. Rediens de Aegypti tenebris, de erroribus
mundanis ad secretiora cordis, nihil aliud invenies,
nisi locum horroris et vastae solitudinis. Haec est
enim terra illa deserta, invia, et inaquosa, conscientia
videlicet diu neglecta, omnino inculta, spinis et
tribulis obsita, et omni horrore plena. Oportet ergo
te Aegyptum deserere, et hujusmodi eremum petere,
si cupis fugam maris oculis tuis aspicere, sicut et
David elongavit fugiens, et mansit in solitudine, imple

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.