PL 196, col. 1080

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

hodie tam multos videamus Aegyptum deserere, qui
non merentur tamen in maris effugio tam grande
miraculum cernere? Si vere Aegyptum deserunt, si
veri Hebraei sunt, eo quod de mundo transeant, et
primum Hebraeorum transitum faciant, cur et primi
saltem miraculi experimentum non capiant? An forte
relinquunt saeculum professione, non autem et
conversatione, habitu, non affectu? Si gloriari oportet,
possum pro hac tantum parte gloriari. Si quidem
Hebraei sunt, et ego. Sed videte ne forte non
sufficiat nobis et vobis mutasse locum non animum,
saeculum non animum mutant, qui trans mare currunt.
Quid sic juvat transire et Hebraeum non facere?
Absque dubio in exitu Israel de Aegypto profugium
maris indicat, quam recte sibi quisque hujus

vocabuli dignitatem vindicat.
CAPUT XII. Quam sit difficile ad perfectum sui contemptum pertingere.
Transeamus ex Aegypto corpore, transeamus et
corde. Sed neque hoc putemus nobis posse sufficere.
Grandis enim adhuc nobis restat via, si ad secundi
miraculi visionem volumus pertingere. Procul dubio
non est ejusdem facultatis, seu facilitatis Aegyptum
exire et eremum pertransire, mundum relinquere,
et seipsum vincere, et post seipsum projicere.
Illud quasi modicum, quod modico tempore
perficitur, hoc post multos labores, per multas tentationes
vix tandem aliquando et a paucis consummatur.
Illud unius diei est opus, hoc vix post multa

tempora explemus. Durum, difficile, grande, seipsum
relinquere bene inspicere et plene despicere, perfecto
probare et penitus improbare. Hic labor, hic gemitus.
Pravum est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet
illud? Filii hominum, usquequo gravi corde,
dura cervice et indomabili corde, et quis vincet
illud?
CAPUT XIII. Quibus modis mens ad plenum sui contemptum eruditur.
O quoties necesse est loca mutare, quam saepe castra
figere, quot tentationes tolerare, omnia probare,
quod bonum est tenere, abstinere ab omni specie
mala! O quoties necesse est ire et reverti, et quae

retro sunt oblivisci, et in anteriora extendi, et item
post tergum redeundo capere experientiam sui, et
per proprium defectum propriam infirmitatem edoceri!
O quoties necesse est in tot errorum devia,
tot ambiguitatum opaca, tot vitiorum monstra incidere,
perlustrare, aspicere, antequam quis, extrema
eremi teneat, et ad humilitatis ultima perveniat, et
ad summum sui contemptum perfecte attingat! O
quoties necesse est ad Dei misericordiam confugere,
et inter tot pericula deprehensum divinam misericordiam
quaerere et gratiam impetrare! O quam
stupenda magnalia! O quam jucunda miracula! O
quam admiranda beneficia, in tot divinis revelationibus,
in tantis visitationibus, in talibus consolationibus,
experiuntur, mirantur, venerantur, quos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.