PL 196, col. 1084

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

mons pinguis, mons domus Domini praeparatus
in vertice montium, eo quod Dominus exaltaverit
illum, et donavit illi nomen quod est super
omne nomen, ut in nomine Jesu omne genuflectatur,
coelestium, terrestrium et infernorum. Ad instar
hujus montis, ad similitudinem illius magnae mirabilisque
dilectionis, qua animam suam posuit pro
ovibus suis, aquas intumescere debere cognoscat
qui eas procul apparere, et Dominicum praeceptum
implere desiderat: Hoc est praeceptum meum, ut
diligatis invicem, sicut ego dilexi vos [(ibid.)]
. Audi similitudinem
et adhibe imitationem. Sicut dilexi
vos, inquit. Similitudo dilectionis est instar montis.
Quantum amavit nos, qui mortuus est propter nos?
Nunquidnam hujus montis similitudinem in sua dilectione

non tenuerunt qui pro Christo lapidati sunt,
secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui
sunt? Idcirco, ut arbitror, in omnem terram exivit
sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum,
ut apparerent procul, ut ab omnibus viderentur, et
illos omnes imitarentur. Sed quid, quaeso, miramur
si procul apparuerunt aquae, quae, sicut scriptum est: Usque ad Sartan intumuerunt?
[(Josue III.)]
Sartan interpretatur tribulatio eorum.
Tribulatio autem eorum
quid est aliud, secundum quod de Jordane jam diximus,
nisi tribulatio tribulatorum? Tribulatio autem
voluntaria cuique est sua. Quam enim quisque
patienter seu etiam libenter suscipit, suam esse facit;
quia suae eam utilitati deservire cogit. Sicut
ergo descensio, descensio eorum est qui se sponte

humiliant, sic et tribulatio, tribulatio eorum est qui
pro Domino tribulationem amant. Illa itaque tribulatio
est tribulatorum, quae tribulatis imputatur ad
meritum. Vide ergo aquae illae quae superiores erant,
quantum creverant, quantum tumuerant, quae se
et usque ad Sartan extenderant. O fortis ut mors
dilectio, quae et te usque ad Sartan extendis, et
usque ad voluntariam tribulationem sinum tuum
expandis? Qualis, quaeso, est ista dilectionis dilatatio,
qualis est ista aquarum inundatio, cor suum
extendere et dilatare usque ad voluntariam tribulationem,
usque ad spontaneam passionem, usque
ad votivam mortem? Ne dubites ergo se in id loci
extendisse aquas superiores, quoties vides in tribulatione

gaudentes, et suam propter Dominum tribulationem
amantes, sicut ibant apostoli gaudentes a
conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro
nomine Jesu contumeliam pati.
CAPUT XVII. De vani amoris defectu, et veri amoris profectu.
Ergo aquae superiores usque ad Sartan ascendunt,
et aquae inferiores usque ad mare descendunt. Illae
ascendunt et crescunt, istae descendunt et decrescunt.
Illae crescunt et intumescunt, istae decrescunt
et deficiunt. Pulchrum spectaculum aquas
superiores circa Sartan intumescere et aquas inferiores
in mari deficere. Hic intende et obstupesce.
Hic intende diligenter, et obstupesce vehementer.
Elige in his tam magnis tamque mirandis quid

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.