PL 196, col. 1085
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
prius, quid amplius mireris an aquas in montanis
non defluere sed intumescere, an aquas ex aquis non
intumescere sed deficere. Aquae autem, inquit Scriptura, quae inferiores erant in mare solitudinis, quod
nunc vocatur mortuum, descenderunt usquequo omnino
deficerent
[(Josue III)]
. Quae ergo inferiores
sunt, necesse est in mare descendere, et in mari
deficere. Scimus autem quia aquae quantumlibet
dulces sint, quoniam, cum in mare perveniunt,
dulcedinem suam servare non possunt. Quae ergo
in mare descendunt, cito amarescunt. Risus, inquit, vester vertatur in luctum, et gaudium in moerorem [(Jac. IV)]
,
hoc est dulcem aquam in mare
descendere et dulcedinem amittere et dulcem in
amaram vertere. Risus sane et gaudium dulcem
aquam facit, et hujusmodi quamlibet quam ardenter
sitit, tam libenter unusquisque et bibit. Sed luctus
et moeror dulcem facere non possunt, nec hujusmodi
bibere homines facile volunt. Quoties risus in luctum
vertitur, toties aqua inferior in mare labitur
et in amaram mutatur. Neque enim risus ad superiores
aquas pertinere potest de quo ab ore veritatis
dictum est: Vae vobis qui nunc ridetis, quia
plorabitis. Quid ergo est inferiores aquas in mare
decurrere atque deficere, nisi carnales et infimas delectationes
in dolorem trahere, et poenitendo exstinguere?
Qui enim de perpetrata delectatione plangit
et gemit, qui supervenientem horret et respuit, qui
futuram timet et declinare satagit, quid aliud quam
dulcem sibi in amaram vertit? Hoc itaque, hoc,
inquam, est quod superius mirabamur, quod adhuc
usque miramur, dulcem in amaram vertere, gaudium
deflere, delectationem dolere, et in hunc modum
dulcem in mari deficere. Ergone aquae circa
Sartan intumescunt, ergone aquae in mari deficiunt?
Siccine, homo, de tribulatione laetaris? Siccine,
homo, de delectatione turbaris? O mirum, o stupendum!
In voluntaria tribulatione gaudia cumulantur,
occursantes delectationes dolore spontaneo
exterminantur.
CAPUT XVIII. Quomodo per vani amoris defectum mentis perturbationes deficiunt.
Sed quid, quaeso, hoc sibi vult quod vocatur
mare Mortuum, in quo contigit tam celebre factum?
Quid, quaeso, tale nomen accepit? Nam, quod prius
non habuerit ex eo Scriptura satis innuit, quo ait: Mare solitudinis, quod nunc vocatur Mortuum
(Josue
III). Puto quia non omne mare solitudinis, nec
omnis amaritudo desolationis, imo hoc ipsum mare
de quo modo loquimur haud digne tali nomine censetur;
nec debet dici mortuum nisi forte in illo
contingat praedictum miraculum. Scimus quia quod
mortuum est omnino se movere non potest, forte
hoc mare postquam incidens unda defecit, postquam
influentem et impellentem gurgitem non habuit, a
suo fervore defecit, et tumentes illas atque ebullientes
fluctuationum suarum procellas amisit. Impetus
siquidem influentes Jordanis cursusque rapidissimus