PL 196, col. 1087

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

usquequo sollicita es, et turbaris erga plurima?
porro cum unum sit necessarium, tandem aliquando
fige desiderium, dilige unum. Felices illius civitatis
cives, cujus participatio in idipsum. Congregentur
aquae quae sub coelo sunt in locum unum, noli sinere
eas fluere deorsum. An nescis quia qui dimittit
aquas suas caput est jurgiorum? Quid per ima desideria
defluis? Quid tibi cum bonis perituris, gaudiisque
lugendis? An nescis quia omnis aqua quae
deorsum currit, in mare descendit? Omnia siquidem
flumina intrant in mare, et omnis infima delectatio
desinit in dolore. Risus enim dolore miscebitur, et

Sed nec illud hoc in loco praetereundum puto,
qua arte, quave industria effici valeat, ut se ultro
Jordanis convertat, et spontaneo nutu in suum
fontem recurrat. Aliud siquidem est nosse quid expediat,
vel quid fieri oporteat, et aliud non ignorare
quomodo obtinere valeas quod utile, seu etiam necessarium
fore non dubitas. Quis non desperet
tanti fluminis impetum posse in montana convertere?
Quis, inquam, praesumat naturalem illum humanae
affectionis cursum rapidissimum, impetumque
ad ima vehementissimum, posse cohibere, et
in contraria deflectere, nisi artem accipiat qua se
illud speret efficere? Denique cursum aquae defluentis
praepeditum saepe audivimus, frequenter et

vidimus, neque hoc impossibile judicamus. Nam
aliud est in necessariis appetitibus, et in naturalibus
affectibus saepe consensum cohibere et aliud
affectionem mutare et humanae concupiscentiae
profluvium in virtutum montana convertere, et
spontaneo quodam intimi amoris nutu contra morem
in supercoelestium desideriorum concupiscentias
assurgere. Parum ergo puto meam vel cujusque
hominis inde proferre sententiam, discamus ab eo
qui docet hominem scientiam. Audiamus itaque
quid nobis in hoc negotium proponat, vel quid in rei
exitum promittat. Cum posuerint, inquit, vestigia
pedum suorum sacerdotes qui portant arcam foederis
Domini Dei universae terrae, in aquis Jordanis,
aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient;

quae autem desuper veniunt in una mole consistent.
Oportet ergo, ut audimus, arcam foederis Domini
praesentem habere, si concupiscimus inferiores
aquas deficere, et superiores in una mole consurgere.
O felices qui eam, etsi non semper, verumtamen
frequenter praesentem habere possunt, in cujus
praesentia tam magna, tamque jucunda miracula
fiunt. Sed quae est ista, quaeso, arca foederis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.