PL 196, col. 1088
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
extrema gaudii luctus occupant, eo quod omnis dulcis
aqua in mare descendat, et dulcedinem amittat:
transit enim mundus, et concupiscentia ejus. Et
scimus quia sine dolore non relinquitur, quod cum
amore possidetur. Quanto ergo melius est quae sursum
sunt sapere, quae sursum sunt quaerere, et Jordanis
fluenta in suum fontem retorquere, ut audeamus
et nos illam congratulationis vocem in usum
nostrae confessionis assumere? Quid est tibi, mare,
quod fugisti; et tu, Jordanis, quia conversus es
retrorsum?
TRACTATUS SECUNDUS. Ab hoc loco agitur de studio contemplationis, et quomodo vel quantum valeat ad reformationem veri amoris.
CAPUT PRIMUM.
nisi forte illa divinorum donorum praerogativa gratia,
videlicet contemplationis? Quae est illa arca
deaurata, nisi humana intelligentia coelestis sapientiae
fulgore splendida et divinae inspirationis
luce irradiata? Quid rectius intelligimus per illud
venerabile sacrarium et sacrorum divinorum reconditorium,
quam spiritalem spiritalium virorum
intellectum, qui secretorum divinorum sacratiora
et sapientiae arcana et per intelligentiam capit, et
per memoriam custodit? Sed quid illud dicimus
quod haec arca dicitur foederis arca? Nunquid nam
dare solet hanc tantam gratiam in signum dilectionis
et pignus charitatis, qui diligit diligentes se,
et suo dignos efficit amore, intantum ut ab illo
mereantur audire: Jam non dicam vos servos, sed
amicos, quia omnia nota fecit vobis quae audivi a
Patre meo? [(Joan. XV.)] Haec itaque arca non semper
praesens habetur, quia contemplationis gratia
etiam ipsis quandoque subtrahitur quibus eam secundum
tempus habere conceditur. Arcam ergo
praesentem habemus, quando ex inspirante gratia
radium contemplationis accipimus. Arcam istam
nobiscum portamus, cum divinae contemplationi diligenter
insistimus, et studio sapientiae salutaris
per investigationem seu retractationem vehementer
interdimus.
CAPUT II. Qomodo investigatio et retractatio salubrium valeat ad corrigendum animum.
Isti etenim sunt, ni fallor, arcae nostrae bajuli,
quibus solet vel in alta sustolli, vel in anteriora deferri,
ignotorum, scilicet investigatio et cognitorum
retractatio. Sine his etenim cito aut deorsum labitur,
aut retrorsum repellitur. Sine retractatione siquidem
ab oblivionis lapsu non custoditur, et sine
investigatione ad cognitionis profectum nunquam
promovetur. Solet autem, ut omnes novimus, officium
sacerdotum esse circa salutis custodiam, curamque