PL 196, col. 1093

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

transeat et theorica illa intelligentiae arca in illa
interna et aeterna gaudia, ut vel tunc Jordanis
liberum cursum recipiat, et omnis humanus affectus
licenter et libere in omne se beneplacitum
volvat, et humanus animus (utpote summis spiritualibusque
bonis firmiter immobiliterque inhaerens)
in rebus exterioribus et inferioribus nihil contradictionis
inveniat. Ni fallor, illa quae superius intumuerat
unda, majori quam prius impetu in alveum
suum recurret, et latius expandet, modumque pristinae
limitationis excedet; eo quod amor Verbi
creaturarumque majoris incendii alimenta uberrima
reperiat, et ob hoc quaquaversum ferventiori desiderio
ad omnia ruat.
CAPUT VII. Quomodo quidam in hac etiam vita ad aeternorum contemplationem sublevantur.

Sed hoc quod de arcae transitu legitur etiam in
hac vita secundum aliquem modum impleri posse
videtur. Probat hoc apostolicum illud testimonium
quod et superius protulimus, quem adhuc
talia dicentem in hac corruptibili vita degere non
dubitamus. Scio, inquit, hominem in Christo, sive
in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum
hujusmodi usque ad tertium coelum: et scio
hujusmodi, quoniam raptus est in paradisum, et
audivit arcana verba quae non licet homini loqui [(II Cor. XII)]
.
Ecce ubi contemplationis suae arcam
introduxerat, qui in tertii etiam coeli secreta intelligentiae
oculum fixerat. Puto autem quia nec ipse

Paulus usque in id loci arcam levasset, nisi totam
illam desideriorum suorum familiam illuc praemisisset,
intantum ut omnia arbitraretur ut stercora,
ut Christum lucrifaceret. Multi, ut arbitror, hanc
de qua loquimur promissionis terram per meritum
possident, qui illuc arcam suam juxta Pauli similitudinem
introducere non valent, eo quod adhuc
aliquos de interna illa affectionum suarum familia
extra hanc terram per desiderium retinent. Sed,
cum haec omnis Hebraeorum turba Jordanem transierit,
cum et ipsa foederis arca in terram promissionis
subintroducta fuerit, quid, quaeso, jam oberit
cursum suum repetere, et juxta morem in alveum
suum refluere: dummodo congruae utilitatis justaeque

necessitatis ripas non excedat, dummodo
aequitatis modestiaeque alveum sequens ad superfluae
libertatis campum non effluat? Quid enim est
Hebraeorum turbam Jordanis alveum transisse, nisi
coelestia desideria et ad futuram gloriam tendentia
carnis appetitum eo usque perdomuisse, quo jam
ulterius non possit ea irretire vel impedire? Et quidem
antequam populus Domini cum Domini arca
transeat, ne eorum transitum Jordanis unda praepediat,
necesse est ejus decursum coercere, et
carnis impetum frangere, et animum saepe etiam a
necessaria concupiscentia avertere. Nunquam enim
humanus affectus ad aeternitatis desiderium perfecte
inflammatur, nunquam humanus intellectus ad aeternorum
contemplationem plene acuitur, nisi carnis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.