PL 196, col. 1094
De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne
cura in rebus etiam licitis multumque necessariis frequenter
fortiterque repellatur. Eo usque ergo oportet
corpus castigare et in servitutem redigere, donec
ulterius jam non possit meritorum profectum
ullatenus impedire. Sed postquam praetereuntem turbam
arcamque comitantem transmiserit, inquantum
spiritualibus exercitiis obviare non poterit, utilitatis
suae alveum sequi cuique licebit. Hinc est quod
multos saepe jam vidimus mira prius abstinentia
corpus afflixisse, morbosque graves, imo incurabiles
incurrisse, eosdemque ipsos post edomitam concupiscentiam,
post acceptam divinitus gratiam, rigoris
pristini frena laxare, et corpori suo in cibo et potu,
in sommo et vestitu, multo amplius quam custodita
sanitas postulasset indulgere. Nam hoc saepe spiritalibus
studiis militat, quod vir plenus gratia corporis
vires, inquantum utiliter potest, custodit, aut
reparat. Cavere tamen debet qui sibi jam secundum
hanc licentiam indulget, ne aquas nimis relaxet, ne
utilitatis suae alveum deserant, modestiaeque ripas
excedant, fluant saltem ut ante consueverant, de
quibus scriptum est quod alvei sui ripas impleverant.
Hoc, ut arbitror, soli illi bene facere noverunt
qui jam ea quae sursum sunt sapiunt, qui coelestium
dulcedinem jam degustaverunt, qui terrena fastidiunt,
qui arcam suam in illam promissionis terram
jam introduxerunt. Non potest, ut arbitror, ad perfectum
exteriorum bonorum fastigium pertingere,
qui interiorum bonorum dulcedinem nondum meruit
gustando sentire. Puto quia Propheta nisi prius
gustasset quam suavis est Dominus, et quam magna
multitudo dulcedinis domus ejus, puto quia nisi hoc
per experimentum didicisset, illud omnino ex sententia
dicere non posset: Renuit consolari anima
mea [(Psal. LXXVI)]
. Ne ergo semper necesse sit Jordanis
cursum cohibere, oportet arcam nostram in
ejus ulteriora transponere; sed nec illud licet, nisi
possimus omnem illam votorum nostrorum turbam
praemittere.
CAPUT VIII. Quod semper oportet per contemplationis studium praevidere quo debeamus per desiderium tendere.
Debet sane haec arca nec ubique sequi, nec semper
praemitti. In loco horroris et vastae solitudinis
turbam praecedat, in terram promissionis ingredienti
turbae succedat. Praecedat ad nostra, subsequatur
ad divina. Citra Jordanem, quae pertinent ad
nos; ultra Jordanem, quae sunt supra nos. Hic jubemur
discutere et approbare et postea tenere: Omnia,
inquit Apostolus, probate, quod bonum est
tenete [(I Thess. V)]
. Illic praecipimur credere, ut
quandoque mereamur et intelligere: Nisi credideritis,
inquit, non intelligetis [(Isa. VII)]
. Debemus ergo,
quandiu adhuc in deserto sumus, quandiu per eremum
iter agimus, arcam nostram ante nos praemittere,
et subtiliter praevidere quo debeat virtutum
familia per studium, vel per desiderium subsequendo
tendere: Ut possitis, inquit Dominus, videre et nosse
per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis