PL 196, col. 1095

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

per eam [(Josue III)]
. Hinc illud Sapientis sententiae
concinit, cum dicit: Et palpebrae tuae praecedant
gressus tuos [(Prov. IV)]
. Sed ad illa quae ultra
Jordanem sunt, quae sensum nostrum excedunt, melius
nitimur desiderio quam studio, affectu quam
intellectu, eo quod jubemur turbam non arcam
praemittere, meliusque sit in hac parte multum desiderare
quam multum discutere, ut illuc mereamur
introduci quo non valeamus virtute irrumpere. Qui
enim scrutator est majestatis, opprimetur a gloria [(Prov. XXV)] .
Illic ergo praecedat, ut viam ostendat.
CAPUT IX. De gemina imperfectione quas semper oportet prae oculis habere.
Sed nec illud quidem sermo divinus voluit tacite

praeterire, quanto viae spatio debeat subsequentem
turbam praeire. Sit, inquit, inter arcam spatium
cubitorum duorum millium. Vis scire quid sit arcam
cum turba esse, vel quid arcam turbam praeire? Cum
quales per facta vel desideria sumus, diligenti
contemplatione attendimus, arcam nostram nobiscum
et quasi praesentem habemus. Cum vero quales
nos esse oporteat subtiliter aspicimus, intelligentiae
nostrae arcam ante faciem nostram praemittimus, ut
quo tendere necesse sit non ignoremus. Quis, quaeso,
gloriari potest, vel totum facere quod utiliter facere
potest, vel totum posse quod fieri oporteret,
si fieri potuisset? Sicut enim nec totum volunt,
quod valent, sic nec totum valent, quod debent.

Ergo ulterior est facultas quam voluntas, et necessitas
longe remotior quam facultas. Praemittamus
ergo arcam nostram, non solum usque ad considerationem
nostrae possibilitatis, sed etiam usque ad
speculationem necessariae utilitatis, ut attendamus
non solum quid melius facere possemus quam facimus,
verum etiam quid melius fieri oporteret
quam possumus. Quasi ergo cubitos mille arcam
suam ante faciem suam praemittit, qui diligenter
attendit, qui frequenter aspicit, ubi per meritum
esse potuisset, si de possibilibus sibi nihil negligeret.
Sed usque ab duo millia cubitorum ulterius
progreditur, qui non solum frequenter, sed pene
indesinenter contemplatur, quam innumera non
faciat, et quam innumera etiam non facere valeat,

quae fieri oporteret si ad illa adimplenda sua
virtus non succumberet. Cum aliquid fortiter
agere volumus, cubitum nostrum extendimus, et
ideo recte per cubitos virtutum exercitia intelligimus.
Millenarius perfectionem significare solet,
quia majorem numerum nostra computatio non
habet. Duo ergo millia cubitorum, ut arbitror, geminam
perfectionem designare videntur, integritatem
videlicet voluntatis et plenitudinem fortitudinis.
Sed quisquis necdum totum valet quod debet, sed
nec totum quidem complet quod valet: utraque
perfectione caret. Quid ergo est intelligentiae suae
arcam usque ad duo millia cubitos ante seipsum
praemittere, nisi prudenter praevidere quantum sibi
desit de gemina perfectione, quarum neutrum necdum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.