PL 196, col. 1101

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

unus. Unitas a qua senarius inchoat, inchoationem
recte designat, sicut et senarius pro sua perfectione,
perfectionem designare constat. Quod ergo ibi quaeritur
est ad perfectionem, non ad inchoationem;
quod autem hic invenitur, videtur esse ad inchoationem,
non autem ad perfectionem. Ibi perfectio
nostrae glorificationis, sed hic est, nonnisi quaedam
inchoatio nostrae justificationis. In illa glorificatione
erit exinanitio omnium malorum et plenitudo omnium
bonorum. Sed in hac nostra justificatione, nec
est plena exterminatio vitiorum, nec perfecta consummatio
virtutum. Ibi plena securitas, perfecta
jucunditas. Hic nec plena puritas, nec perfecta integritas.
Ibi plena securitas, ubi nullum malum timetur.
Ibi perfecta jucunditas, ubi omne bonum possidetur.

Hic nec plena puritas, ubi vitium reluctatur;
hic nec perfecta integritas, ubi infirmitas dominatur.
Ibi ergo ex gemina perfectione securitatis et
jucunditatis una beatitudo consummatur, ut senarius
duplicetur et duodenarius perficiatur; hic ex gemina
imperfectione puritatis, et integritatis nostra justificatio
inchoat, ut ex geminatione unitatis in duodenarii
consummationem uterque senarius perfectionis
suae exordium capiat. Recte ergo in illa legatione
duodecim exploratores mittuntur, ubi geminae
perfectionis beatitudo per investigationem
quaeritur. Recte duo in ea delegatione diriguntur,
ubi perfectae justificationis vix quaedam exordia
inveniuntur. Denique duodecim sunt, si bene memini,
qui mittuntur in prima exploratione, et duodecim

sunt quae jubentur explorare. Sed et duo
sunt, qui in secunda exploratione mittuntur, et duo
sunt quae perscrutari praecipiuntur. Multa sunt quae
de prima exploratione dici possunt; sed haec ut
digne explicentur proprium syntasma requirunt.
CAPUT XIV. Quod speculatio meritorum in duobus constat.
Sed ut de secunda latius aliquid dicamus, sufficit
in ista exploratione illa sufficienter quaerere quae ad
illam propheticam admonitionem possint sufficere: Declina a malo, et fac bonum
[(Psal. XXXVI)]
. Sufficit,
inquam, solerter providere, quam caute mala caveamus,
quam discrete bona perficiamus. Alia est praemeditatio
in cavendis malis, alia praemeditatio in

complendis bonis. Sed licet utraque sit alia, nulla
tamen debet esse sine altera. Simul eant, simul currant,
sibique invicem succurrant, et sine adjutorio
alterutro negotium suum nunquam plene expleant.
Hi sunt, ut arbitror, exploratores duo provida cautela
a malo, provida solertia in bono, quos debemus
ante faciem nostram praemittere, et profectuum nostrorum
itinera praetentare: Ite, ait Josue, et considerate
terram et urbem Jericho [(Josue II)]
. Considerate,
inquit, terram regionumque qualitatem, diligenter
inquirite locorum opportunitatem, ut praenoscamus
quo in loco opportunius possimus castra figere,
ubi necessitatis articulo expediat declinare, unde
oporteat quotidianis usibus necessaria petere. Considerate
ergo et inquirite quaeque utilia, quaeque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.